{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 106.5-3-7","citation":"Ficino, Opera omnia 106.5-3-7","ref":"106.5-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.5-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/106.5-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.5-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Sin autem melancholia naturalis sit, conueniunt quidem, uerùm praecipuè si in syrupo addatur polypodij portio dupla, uel tripla, similiter liquiritiae crocique & passularum. Item medicinae addantur mellis rosacei liquidi unciae duae. Quoties uerò syrupus sumendus sit, in superioribus diximus. Sed medicina cum ipso ter uiginti diebus suenda erit. Verùm si melancholicus nullus humor appareat, tantum uerò complexio melancholica, scilicet frigida membrorum qualitas, atque sicca, memento ducere aluum, uel mittere sanguinem minimè expedire, sed reliqua duntaxat facere, quae uel diximus, uel dicemus, praesertim quaecunque ad corpus pertinent, mediocriter calefaciendum, atque ma gnopere humectandum, spiritusque, quoad fieri potest, illuminandos, fouendaque membra. Vbi uerò ipse atrae bilis humor exundat, non madefacimus tantum corpus, atque humorem, sed etiam soluimus aluum ea cautione, qua diximus, nunquam uerò uehementer. Siquidem Plato in Timaeo nos monet, diuturnum morbum, qualis est melancholicus, non esse nimis ualentibus medicamentis, atque molestis pharmacis irritandum. Sanguinis mittendi canones. Cap. XXII. Onnulli sunt in sanguine mittendo audaciores, quos Medici sapientes admo dum detestantur: nam sanguis est atrae bilis temperamentum, spiritus fomes, uitae thesaurus. Solùm uerò ubi abundantiam sanguinis indicat uel profusior risus, audaciaque & confidentia multa, uel color rubeus, uenarumque tumor mittere sanguinem literatis, quando res postulat, debemus è uena lineis sinistri brachij, lata quidem incisione, quatuor uncias manè, uespere totidem: deinde paucos post dies saltem septem, ad summum quatuordecim, tum frictione quadam asperiore, tum admotis hirundinibus, quas Sanguisugas nominant, mariscas irritare, ut sanguinis unciae tres aut quatuor inde destillent. Haec ambo robustioribus tantum facienda uidentur. Debilioribus uerò, si necessitas postulat, mariscas solùm, sicut docuimus, irritare.","prev":{"citation":"Opera omnia 106.1-3-4","label":"106.1 to 106.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/106.1-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 507.1-5","label":"507.1 to 507.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/507.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/507.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}