{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1060.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1060.1-5","ref":"1060.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1060.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1060.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1060.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"DIONYSIVS. Oc ipsum bonum à sanctis Theologis ut pulchrum & pulchritudo, item ut delectio diligendumque laudatur. Et quęcunquam aliae appellationes diuinę pulch ritudinem illam decent gratiosissimam, & omnis pulchritudinis author est. Pulchrum uerò & pulchritudo in causa illa, quę in uno omnia colligit, distinguenda non sunt, haec enim in rebus quidem post Deum omnibus esset intelligibilibus, in participationis participantiaque diuidimus, pulchrumque nominamus, quod est particeps pulchritudinis, pulchritudinem, uel participationem quàm tam causae primae pulchra omnia facientis. Ipsum uerò superssentiale pulchrum pulchritudo quidem dicitur, prorpter illam, quam rebus omnibus quo suo cuiusque modo pulchritudinem tradit. Atque ut omnium concinnitatis nitorisque causa, luminis uidelicet instar, cunctis corus cans, fontani radij sui deriuationes, omnia passim pulchra reddentes, & tanquam ad se omnia uocans. Vnde à uocando pulchritudo Graecè callos cognominatur. Ac denique tota in totis in unum colligens. Appellatur & pulchrum, tanquam uniuersam compre hendens pulchritudinem atque super pulchum. Semperque & secundum eadem & eodem modo pulchrum, nec unquam ortum, neque caducum, nec adauctum, nam diminu tioni subiectum, nec parti quidem hac pulchrum, illa uerò turpe. Nec aliàs quidem pulchrum, aliâs uerò nequaquam. Nec ad hoc pulchrum, ad illud turpe. Nec his quid ita. Ibi uerò aliter, nec his sanè formosum: Illis autem de forme. Sed tanquam tempus secundum se ipsum secum ipso uniforme semper existens pulchrum. Atque ut uniuersi pulchri fontanam pulchritudinem in se ipso eminenter anticipans. In ipsa enim scilicet simplici & excelsa pulchrorum uniuersorum natura, omnis pulchritudo, & omne pulchrum uniformiter secundùm causam praeexistit. scj Pulchritudo prima est omnium principium, & exemplar, & finis, atque est ipsum bonum. MARSILIVS Mnia pulchra ad primam pulchritudinem referuntur, cuius participatione magis minusue Opulchra fiunt. Est autem pulchritudo prima omnium causa, efficiens finalisque & exemplar. Efficiens, inquam, modo perfecto. Nam non solum dat esse, sed & motum atque conseruat. Nemo dubitat rem quamlibet esse per formam Formositatem uerò cuiusque, quae & sua cuique pulchritudo est, esse integritatem formae, nemo negabit. Ab eadem utique causa & formositas est, atque forma. Formositas autem tanquam pulchritudo, quaedam à pulchritudine prima dependet. Quae quidem eum tribuat unicuique formam, perquam est unum quodque, nimirum tanquam efficiens causa omnibus esse largitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1059-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1059-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1059-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1060.6-9","label":"1060.6 to 1060.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1060.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1060.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}