{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1060.6-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1060.6-9","ref":"1060.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1060.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1060.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1060.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Praeterea dum formam exhibet, quae est principium motionis, adhibet interea motum, motum inquam, certum formae propriae comitem. Illinc igitur habent singula, ut ad salutem suam moueantur, & in perfectiore quiescant. Hinc efficitur, ut pulchri tudo prima faciat, & moueat omnia, pariterque conseruet. Quoniam uerò singula quatenus pulchra sunt, amabilia sunt, merito pulchritudo prima maximè omnium est amabilis, tùm sibi ipsi, tùm cę teris. Sed quod sibi ipsi amanda est, ideo amore sui seipsam propagat, tanquam in suas imagines in omnia pulchra, quod rursum omnibus est amanda, interim conciliat omnia. Quę dum in singu lis pulchris amandis, pulchritudinem primam amant, & alia alijs amica fiunt, & conueniunt in eo dem. Qua propter per ipsam pulchritudinem sorietates omnes communionesque nascuntur. Item intima unscuique rei in suis partibus congruentia. Haec enim tanquam proportio quaedam à pulchritudine prima proportionis omnis origine proficiscitur. Hinc rursus efficitur, ut pulchritudo prima sit finis omnium. Quatenus omnia, & ad hanc amandam confluunt, & omnem conatum motumque suum huc dirigunt, ut integritatem formae formositatemque, tùm suam quaerant, conseruentque, pro uiribus in aliudque deriuent, tùm alienam comparent, atque fruantur. Deníque pulchritudo prima est causa omnium exemplaris, singula enim sunt per formam. Dispositio uerò uniuscuiusque formae per dispositionem. rationalem formalem primae formae peragitur. Cum uerò dotes eiusmodi, quas primae pulchritudini proprias attribuimus, ipsi tantum bono sint propriè, concluditur primum pulchrum primumque bonum esse idem. Plotinus quinetiam postquam pulchrum distinxit à bono, tanquam emanantem foras splendorem ab intima luce, tandem ipsum bonum, ra tione quadam super pulchra pulchritudinem appellauit. Mareria prima, quae non ens propter in formitatem cognominatur, formam formositatemque, imò & omnes formas naturaliter appetit, arque ita appetit esse, & pulchrè pariter, atque bene esse. Ipsumque bonum pulchrumque, primum in hoc saltem aemulari uidetur, quod quemadmodum illud, ita & haec nullam habet formam. Item quatenus illud omnes largitur formas, eatenus hęc easdem & auide adseiscit & libenter amplectitur. DIONYALVB. DE DIVINI NOMIN.CCHNM.","prev":{"citation":"Opera omnia 1060.1-5","label":"1060.1 to 1060.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1060.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1060.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1061.1-4","label":"1061.1 to 1061.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1061.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1061.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}