{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1064.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1064.1-4","ref":"1064.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1064.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1064.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1064.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Eamque à multis extrinsecus circumfusis diuertens atque colligens, primo quidem in se ipsam, secundo tanquam uniformem iam effectam singuTertio hinc ad pulchium bonumque perdulariter unitis potestatibus copulans. rens. quod super omnia quae sunt est unum atque idem, neque principium habens, neque finem, obliquè uerò mouetur anima, quatenus diuinis subrutilat notionibus, pro sua duntaxat proprietate susceptis, non intellectuali quidem stabilique sorte, sed rationali discurrenteque conditione, transeuntibus, scilicet actionibus atque permistis. Linea uerò recta mouetur, quando non ingreditur in se ipsam nec intellectuali uniformi. que proprietate mouetur, hoc enim est, ut dixi, circuitum agere, sed ad externa procedens ab eis, uelut à signis quibusdam uarijs multiplicibusque, ad simplices & unitas contemplationes erigitur. Ipsum pulchrum bonumque est causa efficiens, exemplaris, finalis, conseruatrix omnis status atque motus, & ordinis, bonique totius rerum omnium. MARSILIVS. PRimum rerum principium, quod ex ipsa quidem foecunditate naturae dicitur ipsum bonum, ex ipsa uerò intelligentiae luce dicitur ipsum pulchrum, est causa motus omnis recti, circularis, obliqui, tum in reh. incorporeis, tum corporeis. Multoque prius status omnis est causa, tum quia status perfectioni principij propinquior est, tum quia in uno quoque praecedit ac regit uniuscuiusque motum, uidelicet statum uirtutis optantem. Conclude, si status motusque omnis causa Deus est, ipsum omni statum motuque superiorem esse. Est autem causa utriusque, modis quaruor, ex qua, per quam ad quam. siue cuius gratia, in qua, id est, efficiens, exemplaris, finalis, conseruas. Efficiens inquam, quia dum unicuique dat essentiam, essentialemque uirtutem, interim & perseuerantiam in essentia praestat, & efficaciam admodum subirtò properantem. Exemplaris quoque quoniam species, modus, & ordo utriusque designatur penes Deum. Finalis insuper, ad quam utriusque & intentio spectat, & cuius gratia editur actio. Conseruans denique quoniam, & ut principium ac exemplar seruat ad destinatum tempus unicuique muncra semel data, ut finis quaeliber ad se conuersa, pro modo cuiusque perficit atque reformat. Omnis essentia uitaque mentis, animae, naturae depender ab ipso. Quod quidem ualde Platonicum est. Naturam scilicet animam corpusque esse mediam, uitamque habere.","prev":{"citation":"Opera omnia 1063","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1063","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1063"},"next":{"citation":"Opera omnia 1064.5-8","label":"1064.5 to 1064.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1064.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1064.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}