{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1065","citation":"Ficino, Opera omnia 1065","ref":"1065","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1065","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1065","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1065.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Per quod sanè bonum atque pulAchrum status omnis, ac motus existit, ex quo, & in quo, & ad quod, & cuius gratia haec omnia fiunt. Iam uerò ex ipso atque per ipsum essentia uitaque omnis intellectus & animae naturaeque existit. Praeterea, paruitates, aequalitates, magnitudines, mensurae omnes proportiones rerum, congruentię, commistiones, integritates, partes, quodlibet unum, quaelibet multitudo, partium nexus, omnis multitudinis uniones, integritatum perfectiones, quale, quantum, quotum, cuiusmodi, infinitum, coniunctiones, discretiones, omnium infinitudo, omnis terminus, fines omnes ordines, excessus, elementa, species quaelibet, essentia, quaeuis potentia, omnis actio, habitus omnis, sensus, ratio, intelligentia, tactus, scientia, unio. Atque simpliciter quicquid est, ex pulchro bonoque existit, & in pulchro bonoque consistit, & ad pulchrum bonumque conuertitur. Nempe quęcunque sunt & fiunt, propter pulchrum bonumque sunt & fiunt, ad ipsum omnia spectant, ab eodem mouentur atque continentur. Praeterea ipsius gratia, & per ipsummet & in eodem est omne principium, exemplare, perficiens, efficiens, speciale, elementale, & simpliciter omne principium. quaelibet conseruatio, unusquisque terminus, siue, ut summatim dicam? quęcunque sunt ex pulchro, sunt atque bono, imò & quae non sunt, ratione quadam plusquam essent: ali in pul chro bonoque consistunt, ipsumque est omnium principium atque finis super omnes principij finisque rationes. Quoniam ex ipso atque per ipsum, & in ipso, atque ad ipsum omnia pendent. Quemadmodum sacrum testatur eloquium. Omnia pro modo suo appetant ipsum bonum atque pulchrum. quae desiderio agunt quicquid agunt, item ipsum bonum amore sui omnia facit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1064.5-8","label":"1064.5 to 1064.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1064.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1064.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1065-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1065-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1065-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}