{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1066","citation":"Ficino, Opera omnia 1066","ref":"1066","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1066","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1066","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1066.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"DIONYSIVS. VPsum ergo pulchrum atque bonum est omnibus appetibile, amabile, diligendum. Rur sus propter ipsum eiusque gratia inferiora quidem amant superiora, se ad illa uidelicet conuertendo. Quae uerò in eodem ordine sunt, communicando inuicem, consortia diligunt. Sed praestantiora inferiora diligunt prouidendo, & singula semetipsa, se uidelicet continendo. Cuncta denique quicquid agunt atque uolunt, boni pulchrique desidetio faciunt atque uolunt. Audebit & hoc uera ratio dicere, ipsam omnium causam propterbonitatis exuberantiam omnia amare, omnia facere, omnia perficere, continere, con uertere. Est profecto diuinus amor bonus boni, propter bonum. Ipse enim amor hene. ficus rerum author, cum antea in bono prorsus exuberaret, non permisit ipsum sine germine in se manere, sed ad agendum mouit, per excessum, omnium genitorem. De nomine amoris. Et quod intentionem loquentis potius, quàm uerba debemus perpendere. YSIVS. Emo uerò nos arbitretur praeter sacrarum literarum authoritatem amoris nomen colere. Est enim irrationabile, ut reor, atque absurdum, non uim ipsam insti tuti spectare, sed dictionibus inhaerere. Neque uerò hoc est hominum diuina uo lentium intelligere, sed sonos duntaxat nudos aucupantium, eosque tantum ad aures obseruantium, interiora nequaquam penetrantium. Neque nosse uolentium, quid potissimùm talis significet dictio, & quemadmodum deceat eam per alia tantundem ualentia, & apertiora uerba nonnunquam exponere. Curiose namque uersantur in elementis, & lineis intellectu carentibus, & syllabis dictionibusque cognitionis expertibus, ne puero ad intellectualem uim animae penetrantibus, sed extrinsecus circum labia auresque ionantibus. Perinde ac si non liceat quaternatium numerum exprimere per bis duo, figuramque recti lineam, perfiguram lineas directas habentem interpretari, siue materiam per pattiam declarare. Vel aliud quoduis eorum, quae in pluribus orationis partibus tan tundem significant. Quomodo imaginatio potest aliquid sine sensu, ratio sine imaginatione, intellectus absque ratione, denique habitus animi Deo conformis potest, uacante iam intelligentia Deo frui.","prev":{"citation":"Opera omnia 1065-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1065-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1065-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1066-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1066-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1066-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}