{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1067","citation":"Ficino, Opera omnia 1067","ref":"1067","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1067","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1067","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1067.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Quando uerò mens per sensibilia studet ad contemplatiuas intelligentias prouocari, illi prae caetęris sensuum usus eligendi sunt, qui ad intelligenda planius introducunt, apertioresque sermones, & quae inter uisibilia uidentur expressiora. Nisi enim expressa fuerint, quae sensibus occurrunt, ne ipsi quidem sensus sensibilis menti rite porrigere poterunt. MARSILIVS. Vlcut pulchritudo ad humanam speciem pertinens, nec in ullo hominum, nec semel in cunstis integra reperitur, sed ex cunctis tandem per mentem nostram tota colligitur, sic generalis ipsa re rum omnium pulchritudo, nec in aliqua formarum specie, nec cunctis inest, sed in uno diuinae mentis sapientiaeque splendore, quae prima pulchritudo est uelut fonte comprehenditur. Primam enim pulchritudinem Plato Dionyliusque definiunt, intelligentiae primae lucem ideis formarum pulchritudinumque omnium coruscantem. Ab hac intellectus quilibet procreatus est ad eam denique contuendam. Quisquis igitur ad hanc toto mentis ardore conuertitur, unitum habet amorem. Omnes enim formas amat consequenterque in una. Qui uerò extra illam ad pulchritudinem aliquam se diuertit, amore statim in multa diuiditur. Cùm enim absolutam pulchritudinem naturaliter optet, neque hanc inueniat usquam, uel in singulis, uel in cunctis, merito passim sitibundus oberrat, per uaria solicitus, quotidie quaeritans, quod in uno primoque semel fuerat perquirendum. Nomine amoris utimur in diuinis, tum quia efficacius illa significat, tum etiam & uulgarem huius nominis abusum auferamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1066-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1066-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1066-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1067-2","label":"DIONYSIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1067-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1067-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}