{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1067-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1067-2","ref":"1067-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1067-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1067-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1067-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"DIONYSIV Aeterum ne haec dicere uideamur sacra eloquia peruertentes, audiant illa qui appellationem amoris calumniantur. Ama illam, inquit, et seruabit te. Valla te illa atque extollet te, Honora illam ut te complectatur. Et quorcunque alia à Theo logis ratione quadam amatoria celebrantur. Iam uerò quibusdam ex nostris sa crorum tractatoribus, uisum est amatoris nomen, dilectionis, charitatisue nomine diuinius esse. Scribit enim & diuinus Ignatius. Meus amor crucifixus est. Atque in ipsis instructionibus ad sacra ducentibus, quendam Philonem de diuina sapientia dicentem audies. Amatore quidem formae illius sum effectus. Quamobrem nomen hoc amoris minimè formidemus, neque nos ulla perturbet oratio ab hac appellatione deterrens. Mihi sanè uiden tur, Theologi commune quidem arbitrari dilectionis amorisque nomen. sed propterea di uinis amorem ipsum uerum potius assignare, ut istiusmodi hominum absurdam praesumptionem feriantur. Cum enim uerus amor non solum à nobis, sed etiam à diuinis eloquijs, quemadmodum diuinitatem decet, celebretur, uulgus tamen uniforme illud ap pellationis amatoriae capere minimè potens suo quodam more ad particularem corporeumque atque diuisum amorem est prolapsum. Qui profecto non uerus est amor, sed imago quaedam, uel potius ab amore uero ruina. Vnitas enim ipsa diuini uniusque amoris à uulgari multitudine comprehendi non potest, quamobrem quod multis nomen uidetur ingratius, in diuina sapientia ponitur, ad illos erigendos atque prouehendos in amoris ipsius ueri notitiam. Atque ut inde minus amoris appellationi succenseant. Inter nos autem ubi abiectiores ingenio, non nihil obscoenum suspicari nonnunquam possint, uocabulo quod uideatur honestius scriptura utens inquit. Cecidit dilectio tua super me, sicut dilectio mulierum. Virtus amoris est unire duo, in uno quodam tertio, copulare inuicem, commiscere ad nouum aliquid inde conflandum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1067","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1067","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1067"},"next":{"citation":"Opera omnia 1067-3","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1067-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1067-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}