{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1069-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1069-2","ref":"1069-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1069-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1069-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1069-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"DIONYSIVS. Vid uerò Theologi sibi uolunt? Cum aliquando quidem Deum amorem dilectionemque uocant, aliquando uerò amabilem, atque diligibilem nominant. Sanè alterius quidem causa est, ac ueluti productor & genitor, alterum uerò ipse Deus existit, rursus altero quidem mouetur, altero uerò mouet. Quippe cum ipse sui, sibique sit prouector, & motor. Hac utique ratione diligibilem ipsum nominant, & amabilem, tanquam pulchrum atque bonum. Amorem rursus dilectionemque cognominant, propter uirtutem eius mouentem prouehementemque ad se ipsum. Quippe cum solum id sit per se ipsum pulchrum atque bonum. Item propter quandam sui ipsius per se ipsum expressionem, eminentissimaeque unitatis benignam processionem, motumque amatorium, simplicem se mouentem, per se operantem, praecedentem quidem in ipso bono, atque ex ipso per omnia procedentem, rursumque ad bonum se reflectentem. In quo sanè munus suum fine principioque carens praecipue diuinus amor ostendit. Tan quam circulus aliquis sempiternus propter ipsum bonum, ex bono, in bono, ad bonum reuolutione quadam nequaquam errante se glomerans. Et in eodem, atque secundum id est progrediens semper, & manans, & denique restitutus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1069","label":"DIONYSI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1069","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1069"},"next":{"citation":"Opera omnia 1070","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1070","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1070"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}