{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 107.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 107.5-7","ref":"107.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/107.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/107.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/107.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Sub una autem idea mul ta & cognoscuntur, & fiunt. Nonnulla etiam per ideam aliorum perspiciuntur, utpote per idem boni atque habitus, malum atque priuatio, & ut quidam putant, perideam formę materia. Proprietates quoque substantiae per ideam substantiae cognoscuntur, qualitates uerò communes proprijs designantur ideis, quemadmodum Architectus per domus ipsius formam omnia efficit accidentia, quà domum à principio comitantur, sed quae domui iam factae contingunt, puta picturae atque similia, per alias disponuntur ideas. Sed iam diffusius quàm proposuimus, de ideis hic quasi casu quodam occasionem nacti tra ctauimus. Haec autem est, & si canes quidam aliter latrant, certissima Platonis nostri Platonicorumque sententia. Quod & supra tetigimus, & aliàs latius declarabimus. ERobauimus hactenus primam causam uarios effectus suos per multiplicem sapientiae ordinem operari, potius quam per nudae simplicisque naturae necessitatem. Probabi mus deinceps, uolente Deo, non operari eum externos effectus per meram intelligentiam, nisi accedat uoluntatis assensus, quod quidem disputationis huius erat propositum. Prima ratio. Causa prima omnia per se (ut in sequentibus ostendemus) ad finem opti","prev":{"citation":"Opera omnia 107.1-4","label":"107.1 to 107.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/107.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/107.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 107","label":"107","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/107"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}