{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1070","citation":"Ficino, Opera omnia 1070","ref":"1070","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1070","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1070","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1070.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Haec inclitus quoque noster in sa cris literis institutor diuinè admodum in amatorijs hymnis exposuit. Quos profectò com memorare fas est, & tanquam sacrum quoddam caput apponere nostro de amore sermoni. Amores quinquae, primus in Deo, secundus in angelo, tertius in intellectu animae, quartus in parte animae inferiore, quintus in natura. MARSILIVS. Bi Dionysius unà cum Hierotheo praeceptor, amorem uim appellat, intelligo motum intimum efficacemque ad uniendum & commiscendum. Quid autem sit unire, connectere, commiscere, in superioribus exposuimus. Amores uerò quinque in praesentia numerat. Primum quidem diuinum, quo se ipsum Deus amat, amatque alia se amando. Ex hoc primo amore, ex quo accenduntur omnes, factum est, ut unumquodque quodammodo prius se ipsum, quam caetera diligat. Secundum amorem in angelo se amante Deumque, & reliqua. Tertium in parte animae nostrae intellectuali, intelligibilia, diuinaque uenerante. Quartum in parte animali ad discursionem & imaginationem sensumque pertinente, quo uel sensibilia simpliciter affectantur, uel intelligibilia sensibiliter diliguntur. Quintum in natura, id est, uel in potentia uniuscuiusque animae uengetali, uel in certa quadam cuius libet corporis qualibet, ubique consentanea quędam pro uiribus asciscente. Hinc ortus est & famelicus amor ad solidum, & sitibundus ad liquidum. Amor in folijs, & floribus ad calorem, in radicibus ad humorem, in leuibus ad circunferentiam, in magnete ad ferrum, in igne ad humorem aërium atque pinguem. In qua quidem obseruatione Platonici magorum machinas existimant adin uentas. Mittamus magiam. Denique si amorem uniuerso sustuleris, neque superiora inferioribus prouidebunt, neque inferiora se superioribus commendabunt, nec quę eiusdem ordinis sunt communio nem mutuam exercebunt. Hicrothei sanctißimi ex amatorijs hymnis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1069-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1069-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1069-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1070-2","label":"DIONYSIVS & HIEROTHEVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1070-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1070-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}