{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1075","citation":"Ficino, Opera omnia 1075","ref":"1075","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1075","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1075","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1075.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"De potestate boni. MARSILIVS. Oluptas naturalis simul atque libera in primò bono. scilicet Deo, constituit uarios fore Bonorum gradus atque quàm plurimos. Ex quibus ordo mirandus conficeretur, s pientiae praecellentis imago. Igitur post longum graduum ductum, magis paulatim magisque à primo bono distantium malum accidit in nimio quodam uidelicet defectu boni Angeli qui perfectam nacti sunt participationem boni, ansmae uerò minus plenam, minus quoque coelestia corpora minus item inferiora quamuis animata, minus iterum inferiora corpora carentia uita, minimè uerò materia prima. Cùm uerò accidens sic debilius quàm substantia, ideoque sit procliuius ad defectum, meritò malum prius contingit in accidente, quam in substantia. Quamobrem defectus malumque in anima non circa substantiam eius, se circa accidentia potius uersari uidetur, scilicet affectus, & motus, & actiones. In corporibus malum, praeteraccidentia, attingit quoque sunstantia. Tanta uerò est ipsius boni potestas, ut etiam ipsa priuatio. quae reuera malum cognominatur, in bono habeat firmamentum, id est, in essentia quadam, quae quidem perfectione aliqua priuata censetur. Neque uaseat quis quam repugnare primo bono, nisi per uim aliquam uel motionem tandem ab eodem bono pendentem. Denique materia prima, quam formis omnibus natura sua prluatam, fingimus, ideoque sinulorum bonorum cogitamus expertem, non est à bono penitus destitura, quandoquidem ab ipso dependet facillimeque paret ipsi quomodocunque formanti, formasque tanquam boni ipsius imagines auidissimè uidetur asciscere.","prev":{"citation":"Opera omnia 1072-4","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1072-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1072-4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1075-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1075-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1075-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}