{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1077","citation":"Ficino, Opera omnia 1077","ref":"1077","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1077","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1077","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1077.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"Profecto si bonum prorsus abierit, nec erit uniuersaliter bonum aliquod, neque mixtum quicquam, neque malum ipsum. Si enim ipsum, quod dicitur ma lum est imperfectum bonum, nimirum per uniuersam absentiam boni, & imperfectum, & perfectum bonum aberit, tunc perfecto duntaxat erit apparebitque malum, quando alijs quidem erit malum, quibus est contrarium, ab alijs autem pendembit distinctum, tan quam bonis. Nequeunt enim eadem secundum, eadem inter se in omnibus repugnare. Malum igitur non potest existens aliquod esse. Malum nec est in rebus procedentibus à bono, nec in bono, nec ex bono. Item si bonum malumque sint duo contraria, nequeunt uel ex se inuicem, uel ex uno principio proximè proficisci. MARS VS. PRobauit hactenus malum non esse ens ullum, id est, (ut paulò elegantius loquar) aliquid per per se existens. Probat uerò deinceps malum non ita esse in aliquo existente, ut pars eius uel qualitas censeatur. Cùm enim causa prima, id est, bonum in omni affectum, longè magis latiusque agat, quàm caeterae causae, nihil in aliqua re ad naturam eius ullo modo pertinens, reperiri porest, quod non ab ipso bono procedat, magisque semper illinc dependeat, quàm aliunde. Praererea cum causa prima ad suam similitudinem in effectibus omnibus absoluendam lit causarum omnium potentissima, concluditur quicquid naturaliter in aliqua re tanquam essentia, uel pars, uel qualitas, vel actus eius est, id omne tanquam efficacissimè dependens. & conseruarum comprehensumque a bono, non malum esse sed bonum. Si consideramus ipsum simpliciter bonum, cum hoc sit principium uniuersi, nec solum faciat bona omnia, sed etiam quae fortè labi uidentur in malum, inrerim potestate ordineque mirabili reducat in bonum, nimirum in hoc malum esse non potest, uel ex ipso. uel aliunde procedens. Sin autem bonum simul atque malum consideremus, tanquam duo quaedam inter se contraria per longam uidelicet distantiam pari lance distincta, neutrum porest, uel ex altero esse, uel in altero. Cogimur autem parem hunc numerum contrariorum binarium ad superiorem referre alicuius principij unitatem. Sed nequeunt haec summopere inter se pugnantia ex uno quodam authore simul sine medio proficisci. alioquin si ita proficiscantur, cum neque possint ita casu inter se distingui, neque secundùm eandem rationem, ab uno eodemque fieri proximè tàm diuersa, compellemur simplicitatem principium iam negare, differentesque in ipso ponere rationes contrariorum inter se absolutè distinctas per quas non temere, sed naturaliter, uel consul to possint statim simusque repugnantia proficisci.","prev":{"citation":"Opera omnia 1076.6-9","label":"1076.6 to 1076.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1076.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1076.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1077-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1077-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1077-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}