{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1079-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1079-2","ref":"1079-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1079-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1079-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1079-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"DIONYSIVS. Ec angelis etiam malum est. Si enim angelus speciem boni praeferens, diuinam exprimit bonitatem, existens, uel perparticipationem idipsum secundo gradu, quod secundùm causam, est in se primo illud quod exprimitur, certe imago Dei est angelus, & occulti luminis declaratio, ac speculum purum, ni tidissimum, in quo inquinatum, immaculatum, incontaminatum. Totam in se suscipiens, si dictu fas est, pulchritudinem speciei ipsius figureque diuinę, atque in seipso syncerè quan tum fieri pontest splendore declarans secretissimi illius silentij bonitatem. Itaque nec angelis quidem inest malum. Nisi fortè quis dixerit propterea malos esse, quòd nuniant peccatores, sed eadem ratione castigatores errantium, mali erunt. Similiter & sacerdotes illi, qui prophanos à diuinis mysterijs arcent. Sed profectò non malum est meritis affici poenis, imò fieri poenis dignum. Neque rursus malum, pro merito à sacris arceri, sed conta minatum prophanumque euadere, ideoque nec aptum, qui admittatur ad puta. Malum nec in daemonibus, nec in aliquo propriè pertinet ad substantiam, sed, infirmitatem uirtutisque defectum, neque tamen boni prorsus expertem. MARSILIVS. On debemus ipsam daemonum essentiam dicere naturaliter esse malam. Sic enim & fateri cogemur semper ab ipso uidelicet primo creationis suae momento malam fuisse, itaque nec ortam ab ipso bono principio rerum, ideoque nec esse quicquam. Neque rursum fas est asserere daemonem ex bono per aliquem naturalem morum euasisse malum. Omnis enim eiusmodi motus ab ipso bono rectus tendit ad bonum. Praeterea nec ipsa potestas daemonica sibi ipsi mala est, perimeret enim semetipsam. Rursus si quo modo interimat aliud, non propterra dicenda est penitus esse mala. Nec enim interficit quodlibet, nec aliquid torum. Omnis enim interitus definit in materiam & in alterius ortum. Denique cum substantiae nihil sit contrarium, imò inter qualitates contrarietas omnis existat, merito corporis nullius interitus ab ipsa sui materiali substantia, uel substantiali forma, sed à suis quibusdam qualitatibus exorditur. Quarum proportio per aëcessum qualitatum contrariarum debilitatur. Per hanc utique debilitatem infirmiratemque dicitur aegrorum corpus atque malum. Malum igitur nec propriè pertinet ad substantiam, nec quatenus per ipsum aliquid appellari porenst malum. id est, malè se habens, integrum potest esse malum. Vbi enim integrum malum fingitur, cum nihil sibi supersit boni, nec ulla ibi cor poris forma superest, nec ipsa quidem materia prima. Hinc igitur nihil dici poterit malè se habere. Quicquid ergo iudicatur malè se habens, habet cum aliquo defectu bonum, siue corpus id sit, siue anima, siue daemon.","prev":{"citation":"Opera omnia 1079","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1079","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1079"},"next":{"citation":"Opera omnia 1079-3","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1079-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1079-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}