{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1079-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1079-3","ref":"1079-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1079-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1079-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1079-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"DIONYSIVS. Eque rursus dęmones sunt natura mali, alioqui nec essent ex bono. Nec essent prorsus aliquid. Atqui nec ex bonis natura mutati sunt in malos, neque semper extitere mali. Praeterea utrum sibimet an alijs mali sunt? Siforte sibi ipsis mali, se ipsos perdent. Sin aut alijs, quo nam modo interimentes, iudicantur mali? Aut quid potissimum interimentes? Essentiamne, uel potentiam, uel actionem? Siqui dem essentiam, primo quidem non praeter naturam id efficient. Quae enim pernaturam incorruptibilia sunt non corrumpunt, sed quae corruptioni sunt obnoxia. Denique ne id quidem omnibus, & omnino malum est. Iam uerò neque quicquam eorum, quae sunt pe rimitur, quantum est essentia & natura. Sed ipsa congruentię commensurationisque pro portio, propter ordinis naturalis defectum, iam ita debilitatur ut eodem modo permanere non possit. Infirmitas uerò non est integra, si enim integra foret, & corruptionem ipsam & subiectum eius est medio tolleret. Essetque corruptio eiusmodi, sui quoque ipsius Interitus. Quamobrem quicquid malum dici solet, non est omnino malum, sed deficiens bonum. Quod enim expers domino boni fingitur nec usquam quidem aliquid erit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1079-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1079-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1079-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1080","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1080","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1080"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}