{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1080","citation":"Ficino, Opera omnia 1080","ref":"1080","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1080","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1080","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1080.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Ea dem quoque de potentiae actionisque corruptela ratio est. Malum in daemonibus non est essentiale quicquam, sed defectus quidam affictus actionitque suae circa principium suum atque finem, MARSILIVS Aemones cum quicquid habent essentiale proximè haheant ab immenso bono, torum id abent bonum, si ergo dicanturmali, sequitur ut secundum nonnihil, quod ipsi non sunt quodue nullo modo essentiale est, nominentur mali. Peraliquem uidelicet calum ab essentia degenerationemque ab ipso bono essentiae authore Quatenus uideli cet nec affectum, neque actionis intentionem in suum principium, unde bene se habituri perficiendique fuerant, conuerterunt Itaque non per naturam ipsam, sed per defectum agendi circa principium finemque suum, mali fiunt. Tu uerò cum dixeris daemonem naruraliter esse malum, interrogatusque deinde fueris, utrum semper abinitio malus extiterit necne? utrum uis responderis, tibimet repugnare cogeris. Si non semper fuit malus, igitur non natura, quicquid enim naturaliter inest, id unà cum natura semper adest. Sin autem dixeris, semner fuisse malum, cogeris iterum stabilem ipsam sempiternitatis identitarem confiteri bonum. Cum enim stabilitas ad uigorem uirtutis attineat, ideoque stabiliter se habere, sit bene se habere, fateberis daemonem stabilitermalum, esse bene malum, ac bene se habendo malum esse. Ob similem rarionem plerique Platonici malum supplicij negant sempiternum fore. Ne fortè identitatem stabilitaremque, quae ad unitatem bonumque tanquam propria pertinere putant, esse confiteantur in malo. Verùm pro Christianis responderi poterit, in supplicio sempiterno propter poenarum uariarum diuersitatem, uicissitudinemque temporalem, nimirum stabilitatem ueram non adesse","prev":{"citation":"Opera omnia 1079-3","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1079-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1079-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1080-2","label":"ONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1080-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1080-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}