{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1080-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1080-2","ref":"1080-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1080-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1080-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1080-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"ONYSIVS. PRoinde quonam pacto daemones, cum à Deo facti sint, mali sunt? Nempe bonum bona producit, & statuit. Verumtamen malos appellari dicet aliquis. Sed non qua ratione sunt aliquid, mali sunt. Ex bono enim existunt, bonamque essentiam nacti sunt. Imò qua ratione non sunt. Quippe cum ad seruandum principium suum infirmi fuerint. Quemadmodum diuina testantur eloquia. Dic age, in quonam daemones deprauari dicamus, nisi in eo, quod ab habitu, actioneque circa bona diuina uacant? Praeterea si natura mali sunt daemones, semper fuere male, tàm & si malum est instabile. Non ne igitursi semper eodem modo se habent, mali non sunt. Semper enim idem esse, boni proprium est. Sin autem non semper extisere mali, non sunt ipsa natura praui, sed indigentia quadam bonorum angelicorum. Neque boni prorsus sunt exper tes, quatenus sunt, uiuunt, intelligunt, habentque nonnullum desiderij motum. Praus uero censentur, quoniam circa naturalem operationem sint inualidi. His itaque malum est aduersio quaedam, excessuque & discessus, (ob quem bonis sibi conuenientibus potiti non fuerint, defectus, imbecillitas, infirmitasque uirtutis perfectionem suam conseruaturae, fugaque & casus. Angeli conuertuntur uel ud Deum uelad se, uel aid inferiora Gradus daemonum, quid malum in daemonibus. MARSILIVS. Onsideranti mihi cum doctrinam Dionysij saepe Platonicam, rùm etiam uerborum praesentium formam atque consequentiam, uidetur expositio quam subijciam, fortè uideri Sposse probabilis. Descripsit hactenus quid primùm fuerit in angelis malum, omnibus com mune daemonibus. Nunc adiungit malum quasi secundum, non daemonibus cunctis coimmune, sed infimis. Tres, ut Platonicè loquar, actus in angelicis mentibus esse possunt, scilicet trina conuersio, uel ad Deum, uel ad se, uel ad sequentia. Itaque angeli quàm plurimi ad ipsum Nonnulli uerò conuersi ad Deum amandum tota uoluntate conuersi, semper euasêre beati. se prorsus amandos, facti sunt è uestigio miser, principio suo uidelicet fineque priuati. Quibus haec illine aduersio priuatioquue iudicatur malum. Ouidam rursus non solum ad se ipsos amandos conuerst, uerùm etiam ad infima diligenda diuem, omnium eualere miserrimi. Quibus praeter orbitatem illam malum aliud contigit qmultiplex uidelicet perrurbatio. Primi quidem angeli sunt penitus à cerporibus absoluti, misi fortè mira quadam facilitare coelestia reSecundi uerò iam miseri, quasi proprio amore decepti, gant, interim diuina fruitione beati.","prev":{"citation":"Opera omnia 1080","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1080","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1080"},"next":{"citation":"Opera omnia 1081","label":"ONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1081","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1081"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}