{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1081","citation":"Ficino, Opera omnia 1081","ref":"1081","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1081","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1081","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1081.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"elementisque sub luna simplicibus mox addicti, non tanquam animae quaedam prorsus infusi, sed ritu quodam, quasi magico, diuinitus mancipati. Quibus praeter superiorem orbitatem illam malum accidit conditio ista seruilis & indignatio sequens. Tertij uero composita corpora generationemque & cultum ab hominibus cupientes, corporibus iam ex igne aereque uaporibusque terrae & aquae conflatis sunt immersi, asciscente quidem hoc amore ac Deo interim compellente, hinc aeria quędam facta sunt animalia, uasta quidem & celeritate potentia, sensu mirabili, inuida, superba, malefica. Quibus praeter orbitatem indignationemque iam dictam, malum est perturbario sensualis, passioque sensibilis. His item ultra intellectum uoluntatemque peruersam, consequenterque inest imaginatio praeceps, ira feruens, concupiscentia uehemens. Vt Dionysius, more Platonico, nar rat, quasi sint animalia. Quod etiam confirmat, ubi ait, tria haec in caeteris insuper animalibus naturaliter esse. Daemones autem animalia esse non solum Platonici, sed antiqui etiam inter Christianos Graeci Doctores putant. Et Aurelius Augustinus non redarguit. Ac uidetur tum naturae uniuersi, tum officijs, actionibusque daemonum, rum diuinae iustitiae consentaneum. Ego autem id asserere nondum audeo. Eiusmodi quoque in daemonibus multis malignitatem atque superbiam omnes Platonici posuerunt. Porphyrius addit, maleficorum daemonum principi nihil optabilius esse quàm ut colatur quasi Deus. Mitto nunc Christianos Graecos, qui omnes angelos habere cor pora quamuis tenuia uoluerunt, quod quidem Aurelius Augustinus in libro de Trini tate commemorat, neque negat. Animalia multa perspicuum quendam radium habent naturaliter suis oculis insitum, quo proxima multa etiam nocte uident. Haec si die fugiant in speluncam omnino Solis radijs inuiam, & si coelestia non uidebunt, quia uel coelesti lumine careant, infima tamen non nulla cernent, naturali uel lumine minimè capta. Similiter Daemones postquam uoluntaris affe ctum non ad diuinum Solem, sed ad se penitus conuerterunt. & si supremo beatoque illo diuini So lis lumine sunt orbati, quod eis accidit miserabile malum, naturales tamen quibus naturalia uideant radios retenuisse putantur. Quod & optabile est & bonum. Et hoc ipsum sibi conseruare cupientes, bonum aliquod appetunt. Ex hoc autem appetitu dimittentes supremum bonum; extremum malum elegisse uidentur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1080-2","label":"ONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1080-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1080-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1081-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1081-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1081-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}