{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1085-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1085-2","ref":"1085-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1085-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1085-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1085-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"DIONYSIVS. Aeterum (ut summatim dicam) bonum ex una, totaque causa proficiscitur, malum autem ex multis, particularibusque defectibus accidit. Cognouit praeterea Deus malum sub ratione boni, ac penes ipsum malorum causae sunt pe Cneficae uires. nis tisbusi Malum non est principium. Non habet causam, rationemque alicubi definitam. MARSILIVS. I duo rerum ponantur principia bonum atque malum, certè una quaedam erit in utroque parin cipij ratio, potestas scilicet effectiua rerum. Et haec quidem bona & omnibus exopranda, nul Clo modo conueniens malorum principio summopere malo. Sed hoc in praesentia misso, quaeramus, undenam haec una ratio potestatis existat? Non quidem à principijs multis, qua conditione sunt multa. Non enim à multitudine unitas prouenit, sed uicissim. Neque rursus una hęc certa potestas ab alterutro duorum uenit in alterum. Alioquin non erunt principia duo, sed unum. Neque etiam in hoc quidem principio potestas eiusmodi pullulat ex se ipso, in illo iterum ex se ipso. Sic enim in utroque per naturam propriam pullulans, quatenus conueniret uni, non conueniret alteri. Imò sicut principia haec inter se opposita essent, sic in eis ex ipsis propri etates oppositae nascerentur. Non potest igitur una illa communis ambobus, quae fingitur eademque potestas ex ipsis originem ducere, sed cogimur eam ex uno quodam altiore principio deriuare. Tria Platonici principia ponunt. Diuinitatem, naturam, artem. Tria quoque opera, diuinum, naturale, artificiosum. Tres item sunt horum operum rationes. Ratio quidem idealis in Deo, seminalis autem in natura, artificiosa uerò in arte. Quitquid ergo secundum diuinitatem uel naturam, uel artem agitur, ex causa quadam determinata & propria ratione perangitur. Idque omne bonum est. Malum uerò quod contra diuinitatem, uel naturam, uel artem accidit. non habet definitam alicubi causam, nec rationem propriam, uel efficientem, uel exemplarem, sed ex causis temere confluentibus accidit. emn H Principium mestosansta mulem ososu menoupautis Principium malorum non est, uel ipsa animae natura, uel eius necessario mala. Sed tumultuario motu defectuque contingunt. alisi noer","prev":{"citation":"Opera omnia 1085","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1085","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1085"},"next":{"citation":"Opera omnia 1086","label":"DIONISIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1086","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1086"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}