{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 109.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 109.1-4","ref":"109.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/109.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/109.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/109.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Si nul li unquam rei forte contingit esse operarique, id quod naturaliter est operaturque, puta igni non contingit sorte, sed oportet quod calidus sit, & calefaciat, summo autem enti naturale est ut sit, & summo actui naturale est ut agat, sequitur, Deum qui summum ens, & plus quàm ens, & summus actus existit. nullo modo secundum contingentiam esse uel agere. Si ubi plus est rationis, ibi sortis est minus, in Deo, qui summa ratio est, uel fons ra tionis, nihil potest cogitari fortuitum. Si fortuna non efficit rationem, cum ei contraria sit, imò sit priuatio rationis siue defectus, quo nam pacto producit aut Deum, aut diuinam aliquam actionem qualibet ratione superiorem? S: Deus est illa ipsa regula, ita rerum omnium ordinatrix, ut ab eis quae proximè sequuntur, eam omnem contingentiam auferat, quo modo eum sorte quadam contigit sic esse uel operari? Quamobrem Deus non ut con tingit ita existit & agit, alioquin nullus usquam ordo reperiretur unquam, sed ut decuit, imo ut decet. Decet autem, quia decorum. Ipse uero decor est ipse Deus, à quo & per quem omnia decentia fiunt. Imò uerò est agit ut necesse est. Necesse inquam per ipsam necessitatem. Necessitas autem ipse est Deus, per quem & caetera necessaria sunt quaecunque sunt necessaria. Igitur ita est Deus, ut est. Ita agit, ut agit. Et quoniam necessitati nulla praeest necessitas, ideo ibi est summa libertas. Libertas est appetibilis tanquam bonum. In summa uero bonitate est quicquid usquam desiderari potest tanquam bonum. Liber est quicunque uiuit ut uult. Viuit ut uult prae cęteris ipsa bonitas, cuius uitam uult uolun tas omnis, praeter quam nihil aliqua uult uoluntas. Est Deus id quod est, ita ut aliud non potuerit esse, (quia est. ut ita dicam omne ens, omnisque potestas) imò neque uoluerit, quia est omne nonum. Posse autem aut uelle aliter se habere, imbecillitas esset insipientiaque, in deterius imò in nihilum ruitura. Ratio secunda. Si incitamentum boni in singulis maximè omnium necessarium est, & maximè omnium uoluntarium spontaneumque, certè in ipso bono summa naturę necessitas una cum summa uoluntatis libertate concurrit, ut aliàs probauimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 108.6-8","label":"108.6 to 108.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/108.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/108.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 109.5-8","label":"109.5 to 109.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/109.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/109.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}