{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1090","citation":"Ficino, Opera omnia 1090","ref":"1090","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1090","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1090","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1090.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"MARSILIVS. LPilogus de muneribus boni. Bonum est principium, finis, comprehensio omnium. Omnia Ebona facit. Malum nullum. Format informia. Ornat deformia, mala conuertit in bonum DIONYSIV VVnc autem satis à nobis pro uiribus celebratum est ipsum bonum, ut reuera admirandum, ut principium omnium atque finis, ut rerum omnium compre hensio, ut speciem non existentibus afferens, ut bonorum omnium causa, ut mali nullius causa, ut prouidentia & bonitas uniuersa, & quae sunt, & quae non sunt, omnia supereminens. Mala quoque & sui ipsius priuationem quadam afficiens bonitate. Omnibus desiderandum, & amandum, & ad sufficientiam diligendum, & reliqua quae in superioribus uerarum (ut arbitror) ratio demonstrauit. Appellationes boni, entis, uitae, sapientiae, non significant ipsam propriè in Deo naturam, sed munera quaedam eiusmodi rebus diuinitus distributa. MARSILIVS. ELatonicorum more, post ipsum unum bonumque & eius oppositum, ad ipsum ens ipsamque Puitam & sapientiam ęternitatemque proficiscitur. Veruntamen in uno eodemque uniuersi prin cipio putat haec omnia contineri. Hoc enim esse omnium causam, finalem & efficientem, atque exemplarem. Notionem uerò eius, tanquam finis, esse bonum. Sed tanquam efficientis, ens atque uitam. Denique tanquam exemplaris, intellectum atque sapientiam. Cùm igitur finis quidem agentem mouere soleat, & agens exemplar adducere, merito Deum primo contemplatus est, ut honum deinde, ut essentia atque uitam, tertio, ut intellectum & sapientiam, & exemplar. Nusquam uerò tractare haec audeatur ea ipsa supereminentissima ratione quia in ipso sunt Deo. Ita enim nec per intellectum, nec per unitatem mentis apicem intelligentia superiorem, attingi possunt. Sed per appellationes huiusmodi potius uult intelligi, munera quaedam ex diuina prouidentia uniuersi gradibus distributa. Per ipsam quidem appellationem boni, beneficos processus, per omnia passim entia atque non entia, uel usque ad materiam primam, boni prorsus auidam. quamuis non essentiae compotem. Per appellationem uerò eniis aut uitae, uires diuinitus procedentes distribuentesque singulis citra materiam existendi munus atque uiuendi, pluribus tamen esse, quàm uiuere concedentes. Per cognomentum intelligentiae uel sapientiae, quosdam diuini splen doris effluxus, cognitionem gradatim triplicem largientes, intellectualem quidem angelis, rationalem uerò nobis, sensualem denique brutis. Ipsum autem inter hoc Deum extare cogita super bona atque bonitatem, super entia similiter & essentiam, super uiuentia uitamque, super omnia quae sapiunt, atque sapientiam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1089-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1089-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1089-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1090-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1090-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1090-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}