{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1090-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1090-2","ref":"1090-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1090-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1090-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1090-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"DIONYSIVS. Ranseundum uerò nunc est ad ipsam apud Theologos entis ipsius uerè existentem appellationem. Sed prius admonituri sumus, non esse nostri sermonis propositum, essentiam ipsam superessentialem, qua ratione superessentialis est, explicare, id enim est ineffabile & cognitionem expositionemque antecellit, ipsamque exuperat unionem. Sed potius celebrare quendam ab essentia diuina supereminente processum, omnibus quae sunt essentiam largientem. Diuina saneè appellatio boni, cunctas ipsius omnium causae processiones explicans, per omnia, & quę sunt, & quae non sunt, extenditur. Et super ea, quae sunt, ac super illa, quae non sunt, existit. Ipsius uerò entis appellatso per omnia quae sunt porrigitur, atque super omnia quaecunque sunt eminet. Cognomentum uerò uitae per uiuentia cuncta diffunditur, ac super uiuentia uiget. Sapientiae tandem dennominatio, per omnia intellectualia rationaliaque, & sensualia propagatur, & haec omnia superat Has itaque sermo noster diuinas appellationes, diuinam prouidentiam explicantes, celebrare desiderat. Non enim superessentialem ipsam profitetur exprimere bonitatem essentiamque, & uitam atque sapientiam superessentialis Deitatis ipsius, super omnem bonitatem, Deitatem, essentiam, uitam sapiantiam, in occultis, ut eloquia tradunt, eminentissime consistentis. Sed beneficam prouidentiam foras iam prodeuntem, eminentemque bonitatem omniumque bono. rum causam, & ens, & uitam, & sapientiam celebrat, uidelicet tanquam essendi, & uiuendi, sapiendique causam omnibus quae essentiae, uitae, intelligentiae, rationis sensus, quoquomodo participant. Nefas est ponere, tanquam principia plura, bonum, essentiam, uitam, mentem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1090","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1090","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1090"},"next":{"citation":"Opera omnia 1091","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1091","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1091"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}