{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1091.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1091.1-4","ref":"1091.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1091.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1091.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1091.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"DIONYSIVS. On tamen aliud esse bonum ipsum asserimus, aliud ipsum ens, aliud uitam, uel sapientiam. Neque multas esse causas, deitatesque alias opifices aliorum, su periores inter se, atque inferiores. Sed unius Deibonos processus omnes, diuinasque appellationes celebratas à nobis. Et alia quidem appellatione uniuersam, unius Dei prouidentiam explicari. Alijs uerò uniuersaliora deinceps minusue uniuersalia Dei eiusdem munera designari. Sed obiecerit fortè quispiam hunc in modum. Cùmens quidem uita sit amplius, uitaque latior, quam sapientia, quid nam in causa est, ut uiuentia rebus duntaxat existentibus praestantiora sint? sensualiaque solum uiuentibus, sensitiuis autem rationalia: rationalibus uerò ipsi similiter intellectus. Qui & circa Deum uersantur, propinquioresque existunt. Tametsi oportebat, quae dona ma iora diuinitus acceperunt, pręstantiora quoque esse caeteraque superare. Verum si quis initel lectualia fingeret essentia uitaque carere, recte forsitan fuisset obiectum. Sin autem inte lectus diuini, & sunt super caetera quaecunque sunt, uiuunt super uiuentia caetera, & intelligunt cognoscuntque super sensum, atque rationem, ac piae caeteris omnibus, pialchrum bonumque desiderant, atque participant, nimirum ipsi magis uersantur circa ipsum bonum, qui & hoc uberius perfruuntur, ac plura insuper & maiora illine munera perceperunt. Quemadmodum & rationalia, solo sensu utentibus eminent. Quippe cum hęc illa mun nere rationis excedant. Sensualia similiter facultate sensus excedunt uiuentia. Atque haec similiter per uitam sequentia superant. Idque (ut arbitror) uerum est, quae unius Dei infinitis muneribus abundantis magis participant, propinquiora quoque sunt ipsi, diui nioraque illis, quae minus talia perceperunt. Ipsum bonum est entis uniuersi causa. In rebus permanentibus, est uis ipsa manendi. In rebus mobilibus est ipsa efficacia motus. MARSILLVS. UNS & esse tribus praecipuè modis consideramus. Primo quidem, ens & esse simpliciEter, nullo uidelicet praeter ipsam entis simplicem rationem addito. Secundò, ens aliquid, scilicet ignem uel hominem speciesque reliquas. Tertio, esse tale calidum, frigidum, currens, atque similia. Esse quidem simpliciter naturali quodam originis ordine prius est quàm aliquid esse. Similiter hoc priusquam esse tale. Esse itaque tale, ex eo editur, quod est esse aliquid, hoc autem ex eo, quod est simpliciter esse, hoc iam ex nullo. Cùm uerò ex nullo ente ens efficere. propter discrepantiam infinitam. solius fit infinitae potentiae, solus Deus procreat esse simpliciter.","prev":{"citation":"Opera omnia 1091","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1091","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1091"},"next":{"citation":"Opera omnia 1091.5-8","label":"1091.5 to 1091.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1091.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1091.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}