{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1093","citation":"Ficino, Opera omnia 1093","ref":"1093","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1093","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1093","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1093.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"Continentur autem illic omnia, non solùm coniunctim tanquam minimè inter se distantia, uel dissidentia, sed etiam unitè, id est, sub una natura, item absolute atque incompraehensibiliter, sunt enim ipsa diuina natura simplex peni tus, & immensa. Proinde quomodo ex ipso bono, & in ipso sint omnia, quatuor declarat exemplis scilicet quemadmodum in unitate, atque ex unitate sunt omnes numeri. Ex centro, & in centro omnes rectae circuli lineae ad circunferentiam inde productae. Ex natura uniuersali, & in natura na turae omnes particulares. In anima & ex anima uirtutes omnes partium animalis. Numeri quidem in unitare, & lineae in centro non sunt aliud quicquam, quàm ipsa unitas, aut centrum. Differre ta men intelligentiae nostrae uideri possunt, quatenus unitas ad uarios numeros ad centrum, ad uari as lineas aliter referatur. Similiterrerum omnium ideas in Deo summo nihil aliud esse re ipsa prae ter diuinam naturam excogitamus. Differre tamen inuicem quatenus diuina intelligentia, & uoluntas aliter, atque aliter naturam suam ad alia refert, ut aliter imitabilem. Naturam uniuersalem Pla tonici uirturem quandam uitalem atque uiuificam omnibus corporibus insitam arbirrantur, appel lantque quoddam animae mundanae uestigium. Dionysius, ut arbitror, naturam diuinae prouidentiae instrumentum cognominabit. Virtutem saltem uitalem quomodocunque sit, roti mundo insitam esse declaratio, perfectio, motioque mundi mirabilis & ubique uiuentium generatio. In hac esse seminales omnium generabilium uires apparet, ubi praetiosissima quaeque, plurimaque uiuentia sine manifestis in eadem specie causis generantur. Itaque necessarium est hęc ex congruentibus naturae semi nibus generari. De hoc in Theologia satis. Post exemplum naturae Dionysius more Platonico, animae intro ducit exemplum. Naturam namque Platonici putant ex anima mundi proximè dependere. In omni enim denique anima membrorum sui corporis uirtutes latent. Illine enim in corpore fiunt, & seruantur atque recreantur. Sed & naturae particulares in uniuersali natura, & membrorum uires in anima magis inter se distinctae sunt, quàm ideae rerum in summo bono. Distinctas enim sicut in natura & anima, formae similiter in mente sub bono, Platonici putant, Proinde ubi ait, lineas quo manis à centro discedunt eò latius inter se distare. ipse cogita, si fortè produci fingantur in infinitum, distantiam quo ab alia ad aliam tandem infinitam; fore. Vnde & cicunferentia uniuer salis erit infinita, & pars eiusmodi quaelibet, pariter infinita, totique aequalis, quod dictu nefas. Similiter quod processio rerum sub Deo per infinitos gradus semper in deterius fortè fingatur, co gemur deníque confiteri, eo rem de uenturam, ut multa inter se adeò discrepent. ut in nullo prorsus inter se conueniant. Quod quidem est absurdum. Conueniunt enim saltem semper in eo, quod & omnia sunt aliquid, & quod ab eodem principio processerunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1094-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1094-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1094-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1093-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1093-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1093-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}