{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1093-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1093-2","ref":"1093-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1093-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1093-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1093-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"DIONYSIVS. St autem ex ipsa bonitate, atque in ea, ipsum simplicinter esse, entiumque principia, atque entia omnia, & qua quomodolibet passim ipsa entia continentur. Sunt inquam, ibi haec absolute, collectimque & unitè. Nempe in unitate numerus omnis praeest uniformiter, habetque unitas omnem in se numerum singulariter Omnisque numerus unitus quadam est unitate, quatenus uerò inde progreditur, eatenus discernitur, atque multiplicatur. In centro similiter omnes circuli lineae simul coniunctae consistunt. Ipsumque punctum habet omnes in se rectas lineas simul unitas, tam inuicem, quam ad principium unum, ex quo pariter processerunt. Iam uerò in ipso centro penitus sunt coniunctae, parum uerò discedentes, inde parum quoque inter se discernuntur; Longius autem inde distantes latius & inuicem distare coguntur, atque simpliciter quantùm centro uiciniores sunt, tantum & ipsi, & inuicem sunt coniunctae. Quantum rursus ab ipso discedunt, tantundem discedere inuicem compelluntur. Praeterea in tota uniue: sorum natura sunt omnes particularis naturae uniuscuiusque naturae rationes, secundum quandam unionem non confusam collectę sunt. In anima quoque uires corporis totius singulatim gubernatoriae uniformiter continentur. Non est igitur alienum, si per exiles imagines ad ipsam omnium causam ascendentes oculis mundo sublimio ribus contemplemur omnia in ipsa omnium causa, etiam quae aliquin inter se contraria sunt, singulariter penitus & unitae. A primo principio datur omnibus non solum, quod simpliciter aliquid sint, sed quòd habeant speciales essendi proprictates. MARSILIVS. PVtauêre nonnulli à primo rerum principio tanquam uniuersalissimo atque simplicissimo so lum pendere uniuersum simpliciter esse. Speciales autem modos differentiasque essendi à cau sis duntaxat sequentibus proficisci. Proprios enim particularesque effectus ad proprias quasdam tantum particularesque causas pertinere. Quod igitur sis aliquid sortiri te à primo principio putant, quod autem ipsis uiuens, efficax ad motum, aut statum, foecundus ad generandum, sentiens, rationalis, sapiens, habere te à uita quadam & potestate secunda, & mente post primum, existimauêrem. Item quod sis homo, ab idea quadam hominis in ipsa mente regnante.","prev":{"citation":"Opera omnia 1093","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1093","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1093"},"next":{"citation":"Opera omnia 1096","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1096","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1096"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}