{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1094-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1094-2","ref":"1094-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1094-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1094-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1094-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"DIONYSIVS. Tqui & ipsa rerum principia omnia per communem ipsius esse participationem & sunt, & principia sunt, atque primo quidem sunt, deinde uerò principia sunt. lam uerò si uelis uiuentium omnium, qua ratione uiuunt, dicere ipsam per se uiAtam principium esse, & similium, ut similium ipsam per se similitudinem, atque unitorum quatenus sunt unita, ipsam per se unitatem, ordinatorum quoque, ut ordinatorum ipsum per se ordinem, aliorumque similiter, quae huius uel illius, uel ambo rum, uel multorum, participatione euadunt hoc aut illud, uel ambo, uel multa, inuenies profectò participationes ipsas, primo quidem ipsius communiter esse participare, atque ipso si mpliciter esse primum manere, deinde huius uel illius esse principia, & omnino per osam essentiae participationem existere atque participari. Si igitur haec essentię par ticipatione existent, multo magis & horum participia omnia participatione entis existent. Quamobrem supereminens ipsa per se bonitas omnibus alijs munerib. suis praeferens commune ipsius essentiae donum, meritò ex antiquissima suarum participationum ante omnia celebratur. Omnia in Deos sicut numeri in unitate, lineae in centro, naturae particulares in uniuersali. membrorum uires in anima. MARSILIVS. Vomodo in ipso super ens principio entia sint, gradibus quatuor in primis assignat. Primo enim est in eo simul. atque ex eo ipsum simpliciter ens absolutè prorsus consideratum. Secundo, principia entium, siue Aristotelica decem, seu Platonica quinque, de quib. in Timao & Plotino & Theologia satis. Tertiò sunt illic, atque illinc ipsa entia uera, scilicet sempiterna simul, atque substantiae. Quartò, illa quae quomodolibet à uera essentia continentur, regunturque tan quam debiliora, ut mutabilissima quaeque, & simul accidentia.","prev":{"citation":"Opera omnia 1094","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1094","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1094"},"next":{"citation":"Opera omnia 1093","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1093","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1093"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}