{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1096-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1096-2","ref":"1096-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1096-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1096-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1096-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"DIONYSIVS. YSt enim rerum principium, è quo existit & ipsum esse, & omnia quomodolibet existentia. Omne principium, omnis terminus, omnis uita, immortalitas omnis, omnis sapientia. Totus ordo, omnis harmonia, uniuersa potestas, omnis custodia & conseruatio, firmitas omnis, uniuersa distributio, omnis intelligentia, omnis ratio, sensus omnis, omnis habitus, totus status, uniuersus motus, omnis unio, temperies omnis, quaelibet amicitia, quaeuis conuenientia, cuncta discretio, quilibet terminus, unaquaeque diffinitio, & reliqua quotcumque eo ipso, quo ipsa sunt entia, om nia essentia suis, quaeque characteribus imprimunt. Quot gradibus sub bono essentia rebus participetur. De ordinibus angelorum. MARSILIVS. P Niuersa essentia ab ipso super essentiam bono per gradus praecipuè quinque procedit. In primò sunt essentiae angelorum, quae neque corporeae sunt. nec ullum habent commertium cum corporibus. In secundo sunt animae incorporeae quidem, sed consortium cum corpo ribus ineuntes. In tertio, substantiae corporales. In quarro, quaecunque substantijs accidunt. In quin to, rationis machinamenta. Prima inter angelos hierarchia soli diuinae trinitatis contemplationi dedita, summum sub Deo essentiae diuinitatisque tenet gradum. Secunda uerò ultra contemplationem coelestia regens, in duobus eiusdem gradum aliquantò inferiorem possidet. Tertia quae est sub coelo gubernans, insimum quidem possidet inter angelos, sed excelsiorem admodum animabus. Summarim uerò angeli, & animae omnesque naturae, & esse & bene esse circa ipsum bonum tri pliciter fortiuntur. Nam id totum illinc tanquam a causa efficiente fuscipiunt, & eiusdem uirtute conseruatrice tenent. Et ad idem tum esse, quam bene esse actionesque omnes referunt, ut ad finem. Quod angelos & intelligibiles, & intellectuales cognominat, mos est Platonicus, intelligibiles nominare, quatenus illuminant alios, intellectuales quatenus illuminantur ab alijs. DIONYSIVS. X eadem quoque omnium causa existunt diuinorum angelorum intelligibiles & intellectuales essentiae, animarum quoque substantiae, ac totius mundi natu rae, & quaecunque quomodolibet esse dicuntur, siue tanquam alijs accidentia, siue tanquam excogitationes quaedam intelligentiae. Iam uerò sanctissimae, anti quissimaeque potestates angelicae, quae uerissimae sunt, & uelut in uestibulis superessentialis trinitatis collocatae, ab ipsa simul atque in ipsa, ut & sint, & diuinae sit, acceperunt. Praeterea quae post illas secundo loco inferiores sunt, inferiore quoque conditione idipsum habent. Extremae denique extrema quadam sorte, extrema, inquam, si cum angelis comparentur, comparatae uero ad nos, ratione quadam id habent mundo supe riore. Proinde animae & cętera omnia eadem conditione & esse, & bene esse habent, suntque & bene, sunt ex ipso bono ens uniuersum exuperante, in ipso quoque & sunt, & bene sunt. Ab ipso quidem exordiuntur, in eodem & conseruantur, in ipsum de nique finiuntur. Ipsum unum, atque bonum est eminentius quam ens, & essentia atque esse. Et ista creat & comprehendit atque metitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1096","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1096","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1096"},"next":{"citation":"Opera omnia 1097","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1097","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1097"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}