{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1098-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1098-2","ref":"1098-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1098-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1098-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1098-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"MARSILIVS. Eideis in Theologia & Plotino & Parmenide latiùs disputamns. In hoc Platonici cum DioOnysio consenserunt, quod ideas seorsum ab intellectu uel Deo, ut falso Peripatetici calumniantur, nunquam excogitauerunt. Sed in quodam intellectu diuino extra controuersiam posuêre ideas uidelicet absoluta quadam ratione formaliter inter se distinctas. Intellectum eiusmodi Platonici quidem diuinum, nostri autem angelicum nominauere. Nam in ipso Deo ideas quidem utrique ponunt, non tamen absolurè prorsus, sed quadam relatione distinctas, quatenus Deus ipse uirtutis suae conscius, quot quantisque modis sit extra communicabilis non ignoret. Modi eiusmodi definiri penes Deum plurimi quidem, sed sub unicam diuina natura formaque comprehensi, rerum ideae sunt omnium. Praedestinationes quaedam rerum diuina cognitione & uoluntate pariter designarae inde rursus in diuinam, siue angelicam mentem primo descriptae, deinde persequen tia gradibus ubique suis participatae. Exemplaria rerum penes Deum. DIONYSIVS. Xemplaria uerò dicimus rationes in Deo substantificas rerum, ante haec omnia sin gulariter existentes. Quas Theologia praedefinitiones siue prędestinationes uo cat, & diuinas bonasque uoluntates, rerum definitrices omnium atque effectrices. Per quas ipse super essentiam Deus, quae sunt omnia praescripsit atque produxit. Quomodo in uniuerso rerum ordine inferiores ubique superiorum ordines imitantur. Deus per simplicißimam uirtutem omnia perficit. MARSILIVS. Lemens Philosophus secretiores Hebraeos & Platonicos imitatus existimauisse uidetur, ita superiora inferiorum quasi quaedam exemplaria esse, ut gradus & qualitares intellectualium animarum intellectus angelicos naturaliter imitentur. Coelestium quoque dispo litiones. similiter imitantur ordines animarum. Species quoque uirtutesque rerum eis mentalium ad coelestium imagines sintubíque dispositae. Hoc quidem non approbare non possumus, ut uniuersum sub uno mirabilem habear unionem. Sed non propterea dicendum est, angelos esse animarum ideas & exemplaria, uel animas coelestium, uel coelestia rerum coe lis inferiorum. Nam & haec omnia ad exemplaria prima penes Deum praedestinata, sunt denique refe renda. Atque per coelestes ordines proportione quadam ad angelicos ordines ascendendum per hos, perque solem ad ipsum Deum. Quomodo uerò per stelias quidem ad angelos, per solem uerò ad Deum progrediendum sit, neque solem tanquam Deum colere debeamus, quod lex mosaica prohibet, (satis in libro de sole ac lumine iam tractauimus,) praeterea uirtus quae magis uni. ca est, eò maior, & ad plura se porrigit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1098","label":"MARSILLVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1098","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1098"},"next":{"citation":"Opera omnia 1099","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1099","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1099"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}