{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1099","citation":"Ficino, Opera omnia 1099","ref":"1099","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1099","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1099","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1099.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Item cum compositionem simplicitas antecellat, merito causa quo simplicior est eo prior, quo prior eo plura facit. Causa igitur maximè una atque sim plex, proculdubio prima est, per quam simplicissimam unitatem efficit, ducitque omnia. Processum uerò ipsum ex se per omnia à munere ipsius esse, bonitasque inchoare uidetur, dum omnibus essentiam quandam & bonitatem communiter exhibet, posthanc quibusdam insuper uitam, sensum, rationem, intelligentiam. Infinita denique uirture complectitur, & extra proportionem exuperat omnia. Quae quidem uirtus non quoniam infinita, ideo est, & multiplex, sed quoniam maxime una est, idcirco potentiam habet immensam, & quoniam immensa est, ideo uicissim est & uni ca. Duo enim infinita simul esse non possunt. Seruat quinetiam suam hanc in participantibus uniratem. Non enim diuidendo, sed uelut attingendo participant. Quemadmodum auditus multi eundem uocalem orbem ab uno loquentem ad eos usque productum quodam, quasi tactu pulsante percipiunt. Percipiunt inquam tria, primò qualitatem uocis, secundò, clamantis affectum, rertiò loquentis sensum atque mentem, similibus fermè gradibus sub uno unius Dei processu alia qui dem essentiam bonitatemque communiter susceperunt, alia uitam insuper atque motum, alia praeterea rationem, rationesue ducem intelligentiam","prev":{"citation":"Opera omnia 1098-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1098-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1098-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1099-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1099-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1099-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}