{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 11.1-2-3","citation":"Ficino, Opera omnia 11.1-2-3","ref":"11.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/11.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"gnis per caliditatem calefacit potius quàm per molem. Ignis enim non quia amplissinus, sed quia feruentissimus urit. Ac si totius eius calor, quassad punctum sui red gatur, propter maximam unionem potentissimus erit ad comburendam. Sic beneficio qualitatis, praesertim in angustum coactè prouenit actio. Hinc fit ut causę naturales effectus producant suos qualitate similes causarum potius, quàm aequales quantitate. Ac si con ingat interdum aequales prouenire, necesse est prius apparuisse per similes, quasi per qualitates actio peragatur, postquam necessariò in eis atque per eas effectus causas referunt. Ideò filij statim nati penè omnes complexione & figura parentum similes sunt aequales autem magnitudine rarius, & posterius. Sed quis haec non uiderit? Neque enim si corpori magno propinquas, magnus efficeris, at si calido, certè calescis, neque ullo sensu percipis quantitatem, nisi prius sensum qualitas mouerit. Quis enim quam magnus sit paries iudicabit, nisi hanc ipsam magnitudinem colorlumenque ad oculum usque perduxerit? Ac iudicium quantitatis magis priusque propter distantiam perditur, quàm luminis & coloris, quasi sit efficacia motionis in qualitate. Quòd hinc perspicue confirmatur, quod res quaelibet appetitum ratione boni(quae qualitas est) semper mouet, non ra tione magni aut multi. Alioquin semper quę maiora pluraue sunt eligeremus. Nunc ue rò in ijs quae mala putamus, minora paucioraue eligimus. Qualitas autem ideò corpus esse non potest, quia duo corpora eodem in loco sine mutua offensione omnino confla ri non possunt, qualitates uerò plures in eodem pariter confunduntur. Siquidem in mellis materia color flauus, dulcedo, & odor, tres qualitates ubique simul reperiuntur. Quęque enim guttula mellis, flaua, dulcis, naribusque suauis est. Accedit ad haec, quod omne corpus natura sua in longum, latum, & profundum extenditur. Qualitas autem non sua natura uidetur extendi. Nulla enim esset qualitas alicubi non extensa.","prev":{"citation":"Opera omnia 80.9","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/80.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/80.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 11.4-6","label":"11.4 to 11.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/11.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}