{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 11.4-6","citation":"Ficino, Opera omnia 11.4-6","ref":"11.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/11.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Insunt tamen punQualitas cto, unitati, numero, harmoniae, uirtutibus, qualitates aliquae non extensae. igitur non est corpus, praesertim quia si naturalis ipsi esset extensio, quanto latior fieret, tanto fieret & robustior. Fit autem dispersione debilior. Igitur qualitas per se quodammo do indiuidua, in corporis dimensione diuiditur. Siquidem de ratione quantitatis solum fit diuisio, cum diuisio ex uno semper deducatur in plura. Seruat tamen qualitas etiam in corpore quandam indiuisibilis naturae proprietatem. Nam ut Platonici arbitrantur, albedo quae est in parte quauis corporis albi, non propriè dicenda est pars albedinis illius, quae est in corpore toto, imò partis albedo dici debet potius. quàm pars albedinis. Nempe si album corpus plures in partes diuiseris, in singulas partibus eadem restabit al bedinis ratio. Vis quoque & actio similis, non tamen amplitudo eadem uel ęqualis. Ideò non ad qualitatem propriè, sed ad corpus ratione quantitatis diuisio pertinet. Ad quali tatem praecipuè in exiguum redactam pertinet actio. Hęc utique corpus non est, ac maxi mè cùm ad punctum colligitur, fit incorporea. Quo fit, ut incorporalis naturae uirtute; non ex materia corporum proueniat operatio. Supra formam diuisam in corpore extat forma indiuidua, id est, anima. Cap. III. Am igitur à corpore ad qualitatem ascendimus. Qualitatem uerò more Platonico omnem formam diuisam in corpore appellamus. Sed nunquid in ea Stoicorum Cyrenicorumque more sistendus est gradus? Minimè. Qualitas forma quaedam est. Formae natura simplex, efficax, agilis ad agendum. Vnde forma à Physicis actus saepe uocatur. Natura huiusmodi in materiae inficitur gremio, ex simplici d uisibilis impuraque, ex acti ua passioni obnoxia, ex agili fit inepta. Ideò neque mera forma hęc est, neque uera, neque per fecta. Non potest haec prima forma esse, si mera non est.","prev":{"citation":"Opera omnia 11.1-2-3","label":"11.1 to 11.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/11.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 11.7","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/11.7"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}