{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 11.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 11.5-7","ref":"11.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/11.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Sed ne cogar longius progredi per ea quae de silio Dei miranda in Epistola ad Ephesios, ad Colossenses, ad Philippenses, ac de spiritu sancto ad Corinthios, deque caeteris Theologiae mysterijs alibi tanquam oracula firmissima fundit, uno uerbo comprehendam. Siquis diligenter sacras literas le gerit, Christianam legem diuina uirtute constare fateri cogetur. Siquidem nostri heroes stabiles haerent immobili fundamento, clari mente, uoluntate feruentes, uerbis simplices, atque certi, actione indefessi, inuicti proposito. Caeteri anxiè nimium ratiunculas per ambages aucupantur, atque (ut inquit Dauid) tanquam impij, circuitu quodam cherrant, neque sui, neque aliorum duces sufficientes. Denique si religionis maximè propria est puritas, haec certè diuinissima est, quae neque uiles posteriorum ludaeorum superstitiones, & spurcissima Talmut deliramenta, neque obscoenas, & iniquas Gentilium fabulas, neque abominabilem Mahumethensium licentiam, & Alcorani ineptias admittit. quae neque terrena praemia, ut leges aliae, sed coelestia pollicetur, neque aduersarios fidei legisque suae interfici iubet, quemadmodum iussit Talmut, & Alcoranum, sed uel ratione doceri, uel oratione conuerti, uel patientia tolerari. Quae ut in primitijs Christianorum re ipsa manifestissime apparuit, non modo amputat uitia, sed extirpat. uirtutesque persuadet operando priusquam suadendo. Talis enim illorum conditio sorsque fuit, ut non aliter persuadere potuerint, quàm & uirtures, & miracula exercendo. Virtutes prae terea non ambitionis, aut uoluptatis, aut tranquillitatis humanae, sed Dei solius gratia ardenter exercet, totumque hunc mundum pessundat, & pro nihilo habet, ut mundum alterum consequatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 11.1-4","label":"11.1 to 11.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/11.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 12","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/12"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}