{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 110.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 110.5-8","ref":"110.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/110.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/110.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/110.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Quanquam diuinae uoluntatis actus secundum conditionem positionemue quando dici potest rem hanc aut illam necessariò uelle, uidelicet postquam semel eam uoluit, cum sit diuina uoluntas non aliter immutabilis, quam essentia, ipsum tamen suapte natura non habere eum necessitatis absolute respectum ad effectos suos, quem ad seipsum habet. Ratio octaua. Si Deus est perfecta entis causa, atque ens proprius est effectus Dei, eousque saltem Dei actus amplificare se potest, quousque entis potentia potest amplificari prę sertim cum passiuam potentiam ab actu superiore duci oporteatr. At in huiusmodi potentia entis continetur quicquid rationi entis non aduersatur, quemadmodum in potem tia corporalis naturae sunt quęcunque naturam non auferunt corporalem. Nihil enim effingi potest quod entis rationi repugnet, nisi eius oppositum, hoc est, quod dicitur non ens. Contractio sola rationem non entis includit. Quaecunque igitur contradictionem nullam includunt, ut Peripatetici putant, in entis potentia includuntur, atque ea omnia potest Deus efficere. Quod inde confirmatur, quòd mens exclusa contradictione potest ber omnem imò per immensam entis latitudinem se porrigere. Non debet autem effectrix Dei potestas minus ampla esse, quàm mentis potentia machinatrix. Adde quod si diuinus intellectus bona innumerabilia intuetur, uoluntas autem eius ad omnia illa se potest conuertere, quę intellectus offert tanquam bona, consequens est ut uoluntas Dei finitis obiectis non adstringatur, igitur & potestas eius ad infinita se potrigit. Quorsum haec? Vt intelligas, quicquid contradictionem non includit, diuinae potentię subijci, atque cum multa non sint in natura rerum, quae tamen si essent, contradictionem nullam inferrent, (quod patet praecipuè circa numerum, magnitudinem, interuallaque stellarum) scias plu tima sub diuina potentia contineri, quę tamen in rerum ordine nunquam reperiuntur, & cum Deus eorum quae potest quaedam faciat, quaedam non faciat, eum nulla, uel naturae, uel intelligentiae, uel uoluntatis necessitate, sed libera uoluntatis electione talia operari. Ratio nona. Non iniuria Deus electione (ut ita dixerim) quadam operari dicendus est.","prev":{"citation":"Opera omnia 110.1-4","label":"110.1 to 110.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/110.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/110.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 111.1-4","label":"111.1 to 111.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/111.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/111.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}