{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1100-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1100-2","ref":"1100-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1100-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1100-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1100-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"ONYSIVS. Vnc autem uita aeterna laudibus celebranda, ex qua ipsa uita omnisque uita, & sub qua per omnia quomodolibet uiuentia, uiuere pro modo cuiusque diffunditur. Iam uerò immortalium angelorum uita, immortalitas que & perseuerantia illa sempiternae motionis angelicae ex ipsa, per quem ipsa est, atque subsistit. Quamobrem uiuentes semper, immortalesque dicuntur, ac rursum non immortales. Quoniam non ex scipsis habens, ut sint immortales, & aeternè uiuant. Sed ex causa illa uiuifica, uniuersam uitam afficiente, atque continente. Et quemadmodum in ente dicebamus, ipsum quod est ente superius appellantes ipsius entis aeterni tatem, ita nunc iterum, ipsum quod est uita superius, ipsam uidelicet diuinam uitam esse ipsius uitae causam uiuificantem atque firmantem. Omnis sanè uita, motusque uitalis ex illa uita procedit, quę superat omnem uitam, & omne omnis uitae principium. Ex illa praeterea immortalitatem habet animae, ex illa animalia omnia uiuunt. Ex illa plantae per extremum uestigium uitae uiuunt, Illius uitae munere fortè sublato, iuxta diuinum eloquium, deficit omnis uita, Sed quae participandae ipsius infirmitate iam defecerant, illuc conuersa iterum reuiuiscunt. Deus & generalem uitam, & omnes uitae species modosque proereat. Motus quidam in angelis sempiternis. MARSILIVS. Eus dat uiuentibus omnibus non solum communem uitam, sed omnes etiam uitarum speScies singularesque uiuendi proprietates. Omnis enim formalis distinctio rerum in diuina describitur prouidentia, & eiusdem authoritate perficitur, Supercoelestes angeli, uitam ina de nacti sunt ab omni materiae commertio segregatam, atque ita incommutabilem, ut non alio tempore sit sapientior quam alio, uel melior, uel felicior. Sempiternitatem quoque motus indeclinabilem: Motum hic aut actionem quamuis intellige, aut reuolutionem coelestem angelos scilicet agi tante, Deníque quiequid usquam uitae & uigoris existit, dependet ex Deo, homines quidem, & ab initio angelica quadam cognitione donante, & degenerantes quotidie reuocante.","prev":{"citation":"Opera omnia 1100","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1100"},"next":{"citation":"Opera omnia 1100-3","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1100-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1100-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}