{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1101","citation":"Ficino, Opera omnia 1101","ref":"1101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Ad primam uitam pertinet immortalium animarum corpora immortalitate donare. MARSILIVS. Vita sunt praeter naturam elementalem, quae non sunt praeter mirabilem coelestis narurae uirtutem. Multa similiter supra coeli uires sunt in authoritate rectoris coelorum proculMIdubio posita ad ipsius ordinem, prouidentiam, bonitatem, iustitiam pertinentia. Huius aeternitas infinita absque medio substantias intellectuales omnes efficit atque ideo sempiternas. Quod quidem munus substantiae omnes eiusmodi ex naturali ad Deum ipsum conuersione manifestè declarant. Deus substantias intellectualium ultimas, ad quoddam uniuersi bonum cultumque diuinum cum caducis corporibus copulauit ad humanam speciem faciendam, Deum uide licet in terris ueneraturam. Ita quemadmodum ordinis diuini fuit, corpora caduca diuinarum animarum capacia facere, ita quoque fuit eadem immortalitatis animae participia reddere. Praesertim ut inter haec duo talis uicissit. do foret. Vt quemadmodum in eiusmodi commertio per Deum conciliato, anima mortalia quaedam, quasi subit corporis detrimenta, ita corpus quandoque immortale uicissim uitae munus sub anim. fortiretur. Mitro in praesentia quantum ad iustitiam diuinam spectet, sempiternam pijs iustisque officijs praemium pollicentem, corrarijs ue supplicium sempiternum. Quo haec etiam post hanc uitam corpori simul cum anima communia facere, sicut & in uita praesenti officia quae dicebam, sunt utriusque communia. Mitto denique naturalem animae a resumendum corpus inclinationem non futuram prorsus inanem. Nam de resurrectione satis heologia nostra. & in libro Athenagorae Platonici atque Christiani, quem hoc anno, è Graeco ad sensum interpretati sumus. Resurrectionem Plato in politico quasi uaticinari uidetur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1100-3","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1100-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1100-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1101-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1101-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}