{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1101-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1101-2","ref":"1101-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1101-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"DIONYSIVS. Vod autem longen diuinius est, Deus ipse nos integros, animas, inquam & socia corpora ad perfectam immortalemque uitam traducere pollicetur. Mysterium profecto, quod ueteribus quidem praeter naturam fo te uideri possit, mihi autem & tibi, ipsique ueritati diuinum atque super naturam, inquam, apud nos ui sibilem, non supra naturam illam omnipotentem uitae diuirę Apud quam sanè tanquam uitarum, omnium naturam, prae sertim diuinorum, nulla uita pręter natu ram. Quamobrem dementis Simonis libri mysterio huic aduersantes, à choro diuino tuaque sancta anima longius arceantur. Latuit enim illum, ut arbitror, quamuis se sapien tem existimaret, non oportere sanę mentis uirum, ratione quadam ex sensibus palam deducta, niti contra occultam illam omnium causam. Et hoc ei dicendum est, esse praeter naturam dicere, illi enim nihil est contrarium. MARSILIVS. ILSI Deus non per formam, sed per causam uita dicitur. Atque ex omni uita laudatur. Quia ipse species omnes uiuentium generat & distinguit, & mouet. DIONYSIVS. X prima enim uita uiuificantur atque fouentur animalia omnia, atque plantę. Iam ue rò siue intellectualem uitam dixeris seu rationalem, siue sensualem, siue nutritoriam, seu actricem, siue qualemeumque uitam, uel uitae principium, uel essentiam Guitę, ex ipsa uiuitatque uiuificat, quę omnem supereminet uitam. In ipsa quineriam secundum causam singulariter antè subsistit. Vita enim illa omni uita superior, omnisque uitę principium, non solum uitam uniuersam procreat, sed foecundat etiam & implet, at que distribuit. Quamobrem ex omni uita celebranda est propter foecunditatem suam ui tas omnes mirificè propagantem. Vnde tanquam omniformis, omnisque uita cogitatur atque laudatur, & tanquam nullius indiga imò uerò super exuberans omni uita. ipsa qui dem uita dicitur, & ut super omnem uitam uitae author excelsiorque uita, Siue quomodocunque ineffabilem illam uitam humano quodam more laudare quis uelit. Deus dicitur intellectus, qui procreat intellectum ltem negationes in Deo non defectum significant, sed excessum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1101","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1101"},"next":{"citation":"Opera omnia 1102","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1102"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}