{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1101.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1101.5-8","ref":"1101.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Si inum ens ita fingatur non esse, ut partim quidem sit, partim uerò non sit, id est si tollatur è medio intelligibi lis, intellectualisque omnis substantia pura, quae solum atque simpliciter est: Cubinde uerò pro illa regnet anima in qua, ut diximus, unumens propter fluxum cum non ente misceatur, nunc quidam anima per intelligibilem substantiam illustrata atque roborata, uerè cognoscit, & formas ef ficit naturales. Tunc autem ab intellectu deserta imaginaretur falso, & pro naturalibus formis simulachra quaedam & umbras effingeret, & imaginamenta, uelut somnia prorsus inania, secum ipsa confingeret. Quae quidem nullam substantiam, formalemque distinctionem & unitatem ha bitura sint, si quando foras ex anima prosilierint: Praeterea cum in anima quam conditionem iam positam deseruerit intellectualis illa substantia prorsus unita, deinceps degenerauerit unitas adeò, ut in ipsa anima multitudo, superatura sit unitatem, multò magis in his quae confingentur, uel effingentur ab anima, turba quaelibet unitatem penitus absorbebit. ut nihil in his agat ulterius unitas, nisi forsan unitate utcunque multiplicata turba continga: in qua tamen turba unitas penitus superat iam nihil agendo, quae dispersa sunt conglutinare non possit. At perinde se habent atque si nusquam adsit: fortè uerò non solum, non aget in his quicquam unitas sed nulla quidem erit, cum enim iam pridem in anima quemadmodum supposuimus, destituta ad summum fermè degenerauerit unitas, uerisimile uidetur, in machinamentis animae penitus defecturam, sed nunquid unitate iam perdita, fingere liceat multitudinem: fingere, fortè licet semel atque subito, si quidem aliud sit multitudo quàm unitas, & aliud diuisio sit quam unio. & alteritas, quàm identitas, & fluxus aliud sit quàm status: Sed non licet in eo figmento perseuerare parumper, si quidem multitudo sit unitatis reperitio, uel processio quaedam. Probabile quoque est sicut in ascendendo per ipsos rerum gradus, ultra multitudinem extat unitas. sic deinceps descendendo per gradus infra unitatem multitudinem contra subesse, saltem quoquomodo confictum, inanium sanè umbratiliumque rerum magis propria est turba quàm unitas. Proinde si Parmenides finxisset, unum nullo modo non esse, non posset deinceps ulla ratione confingere, alia quaelibet esse cum ab uno cuncta necessariò pendeant.","prev":{"citation":"Opera omnia 1101.1-4","label":"1101.1 to 1101.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1101.9-10","label":"1101.9 to 1101.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}