{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1101.9-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1101.9-10","ref":"1101.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Cum uerò finxerit esse quodammodo, atque non esse, licuit ei concedere alia quomodolibet esse, sed multò minus esse quàm unum. Praeterea sublato forsan intellectu puro, excogitare licer animam esse uiuam & imaginantem, atque sentientem, falso tamen Omnis enim cognitio uera à prima cognitione intellectuali dependet, qua per concessionem adempta, nulla restat imaginatio uera: Nullus sensus alicubi uerax: Quid igitur erunt reliqui sensus & imaginatio mendax, sensibilia falsa: Apparebuntque fortè, quemadmodum speculares quaedam imagines aut umbrae: Quae quidem non tam sint, quam existere uideantur, uel potius quiequid sint, non erunt haec extra conceptus animae, sed animae ipsius machinamenta quaedam, & haec quidem falsa Haec enim Parmenides appellat apparitiones, phantasmata, somnia. Quae si foras fortè processerint, uaniora futura sunt, quàm exilis umbrae. quae quidem uix appareant, statumque cum apparuerint, euanescant. Summatim uerò dementes, & somniantes quas oculi patiuntur ima gines, saepe quae concipiunt intus, opinantur se extra percipere. Similiter forsan afficietur anima demens, mente iam, ut finximus, ex unione sublata, Si sustuleris unum, res ipsae desinent. Vmbratiles erunt turbae, innumerabiliter infinita contingent apposita circa idem, imaginatio ambigua semper Cap. erit mendax. Rimo quidem finguntur alia quodammodo esse.","prev":{"citation":"Opera omnia 1101.5-8","label":"1101.5 to 1101.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1101.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1102.1-4","label":"1102.1 to 1102.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1102.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1102.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}