{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1102","citation":"Ficino, Opera omnia 1102","ref":"1102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1102.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"MARSILIVS. B ipsa uita ad intellectum & sapientiam. Platonicoritu, procedens, quemadmodum appellauerit Deumens atque uita duntaxat, quoniam est omnis entis author atque uitae. Ita nunc appellat intellectum; qui uidelicet est uniuersi intellectus & intelligentiae causa. Cum uerò Deus extra limites intelligentiae secernatur, merito, nec intelligibilis est, nec proprieintelli. gens esse uidetur. Verùm appellationes eiusmodi, quae priuationem negationemque intelligentiae circa Deum significare uidentur, non intelligentiae aliorum defectum significant, sed excessum, scintillam procul minima dicitur inuisibilis. Inuisibilis quoque ingens illa lux intima soli. sed illa quidem infra proportionem uisus latet, haec autem supra proportionem extans effudit intuitum. DIONYSIVS. Ge uerò bonam illam aeternamque uitam, si placet, tanquam sapienttem, atque ut ip sam sapientiam celebremus. Imò uerò ut omnem sapientiam procreantem. Et super omnem sapientiam intelligentiamque eminentem. Deus enim non solum exu Aberat sapientia, sapientiaeque eius non est numerus, sed omnem rationem & intel lectum sapientiamque excedit. Idque mirabiliter intelligens uir ille re uera diuinus, communisque noster nostrique praeceptoris sol ait, quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, non solum quod omnis humanalcogitatio ad firmitatem stabilitatemque diuinarum perperfectissimarumque intelligentiarum comparata, error quidam est, uerum etiam qui ieologorum mos, est quae ad priuationem pertinent de Deo conditione quadam opposita praedicare. Sic igitur sacrę literę inuisibile dicunt lumen omnium fulgentissimum. Eumque qui laudes omnes & nomina sure sibi uendicant, ineffabilem & absque nomine nuncupant. Praeterea praesentem omnibus ex omnibusque compertum incomprehensibilem & nusquam inuestigabilem asserunt. Hac utique ratione diuinus Apostolus in pręsentia stultitiam Dei dicitur celebrare quod uidelicet in ea praeter rationem modumque apparet, ad ineffabilem omnique ratione superiorem referens ueritatem. Non possumus percipere Dtum humana consuetudine, uel uirtute, sed diuina.","prev":{"citation":"Opera omnia 1101-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1101-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1101-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1102-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1102-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1102-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}