{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1103","citation":"Ficino, Opera omnia 1103","ref":"1103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1103.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"MARSILIV rmmsimeur. Mnem cognitionem, speculatiuam, & practicam siue simul totam, siue discurrentem, parOtim quidem de Deo negamus, quoniam terminos omnis cognitionis excedit partim etiam affirmamus, quia omnes ipse cognitiones agit, & mouet, & perficit. Angelicae cognitiones ob diuinam uicinitatem habent, ut nec ex multis sensibus sensibilibus, signis, experimentis, effectibus, sicut nostrae perficiant, nec intus per argumenta notionesque discurrant, nec ex communi principio, gradatim deriuentur in singula, sed uno quodam actu simplici penitusque immoBili intelligibilia omnia intus contueantur. Angeli quidem quoniam intelligibiles sunt naturaliter, id est, à materialibus conditionibus penitus absoluti, atque perlucidi. Ideo & intellectuales existunt, id est, perspicui perspicacesque ad diuina percipienda, ideo praeter eiusmodi naturalem perspicuitatem perspicaciamque diuinitus illustrantur à Deo, ut cum ipso Deo super modos intelligentiae coniungantur. DIONYSIVS. Anc igitur irrationalem, & amentem stultamque sapientiam eminenter celebruntes, dicamus, omnis intellectus rationis omnisque sapientiae, & intelligentię cau sam esse, ipsamque esse omne consilium. Ab ipsa cognitionem intelligentiamque omnem existere. In ea omnis cognitionis sapientięque Thesauros abscondiros esse. Atque ut consequenter ex illis, quae iam diximus, prosequamur, causa illa super sapientium uniuersam consistens omnemque comprehendens, ipsam sapientiam, & totam uniu er saliter, & quamlibet procreat singulatim. Ex ipsa profectò intelligibiles intellectualesque angelicarum mentium uires, simplices ac beatas intelligentias habent. Nec in aliquibus diuisibilibus, nec à diuisibilibus siue sensibus, siue rationibus discurrentibus, cognitionem diuinam colligunt, nec ab aliquo communi ad ista simul comprehendunt, sed ab omni materiali conditione multitudineque absolutè, intellectu aliter, immateraliter, uniformi ter, intelligibilia intelligunt, diuinorum est sane in ipsis intellectualis uirtus, actio per im permixtam incontaminabilemque puritatem desuper illustrata, propterea compos ad di uinas intelligentias contuendas. Dum partim quidem pernaturam impartibilem in ma terialemque, partim etiam per unionem quandam (ut ita dixerim,) deiformem ad diuinam & pluiquam sapientem mentem rationemque pro uiribus conformatur. Cognitio animarum propria per discursum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1102-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1102-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1102-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1103-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}