{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1103-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1103-4","ref":"1103-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Cap. II. Verum suis &c.] Parmenides integro libro probauit omne ens unum, quodammodo esse uniusque particeps. zeno contra Parmenidis calumniatores disputauit, si in rebus sit quaedam multitudo, unio uerò nulla, contingeret ut res eaedem secundum idem similes inuicem forent, atque dissimiles. Ipsa unitas & ipsa multitudo non confunduntur. Cap. III Sed hoc mihi &c.] Socrates disputat supra multa similia, uel dissimilia, extare ipsam similitudinem, & dissimilitudinem idaealem, & quae sub his sunt ex ideis oppositis commisceri posse, ipsas uerò ideas inuicem confundi nunquam, & omnia ex uno multitudineque componi, ipsam uerò multitudinem non esse ipsum unum, neque uicissim. Vtrum ideae sint & quorum Cap. IIII Verum mihi dicas &c.] Parmenides à Socrate sciscitatur, utrum indeas seorsum à participantibus existentes affirmet, & utrum omnium, uel uilissimorum esse putet ideis. Socrates affirmat quidem ideas separatas existere, non autem proprias quorumlibet ideas esse. Quomodo participantur idea Cap. Ad hoc mihi &c.J Parmenides interrogat Socratem, quomodo ideae inferiora participent, pro bans haec non capere ideas corporea ratione, neque capere idem totam, neque ideae partem conditione corporea. Quaestio similis de idris. VI. Cap. Aliud autem &c.J Parmenides exquirit a Socrate, an putet commune aliquid inesse ideae cum","prev":{"citation":"Opera omnia 1103-3","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1103-5","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}