{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1104","citation":"Ficino, Opera omnia 1104","ref":"1104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1104.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"DIONYSIVS. luinam quidem sapientiam ipsius, uniuersęque sapientię, & intelligentiae, omnis rationisque & sensus cuiuslibet principium & causam, institutorumque, & per fectionem, & conseruationem atque terminum, suprà diximus. Verum quo nam pacto Deus ipse sapientia uniuersa superior, celebratur, tanquam sapien tia, & intellectus, et ratio atque cognitor? Quo enim modo intelligibile quicquam intelliget, cum intellectuales non habeat actiones? Aut quomodo percipiet sensibilia, qui sensus uniuersi fines excedit? Scire tamen illum omnia, nihilque diuinam cognitionem effugere, sacra testantur eloquia. Cęterùm quod sępe iam monui diuina mysteria ut Deum decet accipienda sunt. Sic itaque intelligentię, sensusque uacatio non defectum in Deo significat, sed excessum, quemadmodum & irrationale ipsi quod super ratio nem est, adhibemus, & imperfectionem ei quod supra pars & ante perfectionem ex tat, & intangibilem inuisibilemque caliginem inacessibili luci, qua uidelicet ratione uisibile lumen exuperat. Diuina cognitio res creatas, ideasque antecedit. DIONYSIVS. luina certitudo, per quam sibi certa sunt omnia, & si saepe intelligentia nomi natur, est tamen toto genere uel perfectissimae intelligentiae longè superior. Cognoscit uero cuncta per unicum intuitum unicae suae formae quae efficit omnia pariter & demonstrat. Quam cùm primum intus inspexit, relatione quadam distribuit in ideas rerum inde procreandarum, adeò ut prima Dei cognitio non solum res iam creatas, sed adhuc esse creandas, imò & ipsas creandarum ideas mirabiliter antecedat. Angelica uero cognitio ideas quidem sequitur, sed res antecedit, humana communiter utrasque sequitur. Ideae quidem comparantur ad Deum sicut ad lucem radij, uel splendores, caetera uerò sicut umbrae. Deus igitur per unicam lucem suam cognoscit, concipitque ideas, per has reliqua uelut umbras, perinde atque si Sol per lucem su am radios circumiactos contueretur, per radios umbras ex opposito resultantes.","prev":{"citation":"Opera omnia 1103-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1103-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1104-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1104-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1104-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}