{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1104-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1104-2","ref":"1104-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1104-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1104-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1104-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"DIONYSIVS. luinus igitur intellectus, omnia continet, cunctis eminente cognitione per ipsam omnium causam in seipso intelligentiam omnium anticipans. Priusquam angeli fierent cognoscens angelos atque producens, caeteraque omnia ex intimis suis, ab ipsoque, ut ita loquar, exordio noscens, ad essentiamque perducens. Idque arbitror sacrum eloquium significare dicens, quia omnia nouit antequam fierent. Intellectus em diuinus non res ipsas nouit ex ipsis, sed ex seipso atque in se per causam, omnium notitiam & cognitionem, essentiamque anticipat & excellenti ratione comprehen dit, non distractus in singula, sed per unam causae comprehensionem omnia sciens atque continens. Quemadmodum & lumen per causam in se ipso notitiam tenebrarum anticipat non aliunde tenebras, praeterquam ex propria claritate cognoscens. Deus per unicam sui formam actu simplici cuncta facit, atque cognoscit. MII. MARSILIVS. Vemadmodum Sol per lucem suam unicam, simplicemque omnia sensibilia facit arque declarat, ita Deus per unicam sui, simplicissimamque formam cunctorum causam cuncta Efacit pariter & cognoscit. Cùm igitur diuina cognitio non à rebus cognoscendis dependeat, modumue accipiat, sed ex unica sui forma, meritò & intuitu quodam immobili moilia, immateriali materialia, indiuiduo diuidua, unico multa cognoscit, sicut & es ficit. Sicut, igitur angeli non per sensum sensibilia, sed per intellectum cernunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1104","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1104"},"next":{"citation":"Opera omnia 1105","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1105"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}