{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1105-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1105-3","ref":"1105-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1105-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1105-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1105-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"MARSILIV Mnis perfectio speciesque rerum affirmari de Deo potest, quatenus Deus uniuscuiusque est effector, & exemplar, & conseruatio. Negari quoque de Deo, quia nulla est ipse Deus, uel propè accedit ad Deum Similiter negari debet, quicquid mens excogitat & compraehendit. In eiusmodi negationibus mens propius accedit ad Deum, quàm per affirmationes superio res, proximè tandem, quando post eiusmodi negationes propria tandem inuestigatione dimissa, in diuinum lumen toto se prorsus amore traducit, mirisque modis illuminata & unita perfruitur. Eiusmodi quidem fruitio uera contingit proximè per amorem. Philosophica uerò inuestigatio ex ordine uniuersi procedens nihil ultra consequitur, quàm Deum facere omnia, item inuicem ordinare, praeterea assignatum ordinem indissolubilem custodire. Denique ex eiusmodi ordine per quem insima superiorum, supremis inferiorum contigua & conformia sunt, uniuersum hoc unum pulcherrimumque existere, & unius, sapientissimique conditoris testimonium perhibere Dionysius sta quoque etenim rectè de Deo dicimus, Deusque rite ex omnibus celebratur, per quandam omnium, quorum ipse causa est, comparationem, atque proportionem. Est item Diuinissima Dei cognitio, quę periignorationem quandam prouenit, se cundum unionem intellectu sublimiorem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1105-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1105-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1105-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1106","label":"MARSILIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1106"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}