{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1106","citation":"Ficino, Opera omnia 1106","ref":"1106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1106.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Quandomens rebus omnibus posthabitis se ipsam quoque dimittit, atque ita radijs superlucidis compulatur, & illine, & ibi in scrutabili sapientiae profundo penitus illustratur. Iam ut ex omnibus etiam, sicut dixi, Deum inuestigare fas est. Ipse enim iuxta sacrum eloquium, efficit omnia & harmonicè cuncta componit, contextumque & ordinem rerum inuicem indissolubilem ubique conseruat. Quatenus superiorum fines sequentium principijs ubique coarctat, atque ita unam, harmonicamque uniuersi conspirationem pulcherrimè fabricat. Quare Deus nominetur. Item de ueritate, & fide. MARSILIVS. Fum quatuor modis rationem nominat, primò quia rationalis uirtutis causa est. SecunOdò quia omnium causarum causa. Tertio, quia rationem omnium habet, prouidenter singula ubíque dispensans. Quartò, quia diuina intelligentia est simplicissima, eminentissima, absolutissima ueritas, formalisque & uerissima omnium ratio, continens formales omnium rationes. Ad has quidem rationes philosophi singulatim contendunt per argumentationes, uel contecturas, dum rerum naturas sagaciter perscrutantur. Vnde uel humanam scientiam, uel opinio nem postremò reportant. Religiosus autem per amorem summatim directus in ipsum Deum rationum eiusmodi fontem, & simplici, firmaque fide mirabiliter diuina fruitur ueritate. Qui sane fidei actus. cum neque ambiguitatem opinionis, neque circuitus scientiae secum habeat, meritò simplex nominatur, & firmus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1105-3","label":"MARSILIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1105-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1105-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1106-2","label":"NYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1106-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1106-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}