{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1108-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1108-2","ref":"1108-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1108-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1108-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1108-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"DIONYSIVS. Xipsa sunt diuinę angelicorum ordinum potestates. Nam ex illa et esse habent procul à lapsu, omnesque suas intellectuales & immortales, & sempiternasque mo tiones, indeclinabilemque constantiam, & incontaminabilem uoluntatem boni ab ipsa infinitae bonitatis potentia susceperunt. Ipsa uidelicet illis largiente ut possint, haec ipsa & semper esse desiderent. Ipsumque posse desiderare semper posse. Munera piae terea indeficientes uirtutis illius ad homines quoque procedunt animaliaque & arbores, & totam uniuersi naturam. Quae quidem munera quaecunque in unionem conueniunt corroborant ad mutuam amicitiam, atque societatem. Rursum quę discreta sunt, uirtute do nant per quam ut una quaeque secundum rationem propriam sint atque terminum, neque confusa prorsus, neque commixta. Denique mundi ordines directionesque ad proprium bonum ubique conseruant. Confirmatio superiorum. MARSILIVS VItis in secundo Theologiae nostrae libro rationibus confirmauimus infinitam esse Del potentiam, quarum una est, qua plurimùm nititur Dionysius, & profectò tutissima. Ad Ldurationem uidelicet diuturni maiori opus esse uirrute, ad infinitam igitur infinita. Itaque cum Deus sit proculdubio per se sempiternus, uirtutem per se infinitam habet. Cùm uerò mul ta praeterea sempiterna sint, semperque agant, uel saltem semper esse, uel agere ratio nulla prohibeat, haec insuper infinita quaedam uirtute fulciri necesse est. Solum uerò primum per se infinitum. Illane igitur uirtutem eiusmodi consequuntur, ut angeli, coelestia corpora, aeternitas, tempus, elementorum sphaerae, animae rationales, materia prima, item perpetua rerum mutabilium & continuata successio, atque ordinata ad eadem, uel similia certis temporum curriculis restitutio, infinita Dei potestate perficitur. Per eandem elementa, per se quidem erratica, locum terminumque certum seruant. Diuersa passim & contraria familiariter in unum corunt, permanentemque ad tempus, nequem per eiusmodi mixtione. Dantur & quibusdam non per se diuinis, dona diuina. Nihil usquam diuinae potentiae munere est orbatum. Ipse denique mundus tanquam ex rebus diuersissimis congregatus, ideoque neque per se prorsus indissolubilis, indissolutus diuina potentia permanet.","prev":{"citation":"Opera omnia 1108","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1108"},"next":{"citation":"Opera omnia 1108-3","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1108-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1108-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}