{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1109","citation":"Ficino, Opera omnia 1109","ref":"1109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1109.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Denique nulla res est usquam, quam omnipotens uirtus, & conseruatio Dei non ubique contineat. Quod enim nullam prorsus potentiam habet, neque est quidem, neque est aliquid. Neque prorsus est eius ulla positio. Deelarat illud Pauli, Deus seipsum negare non potest. MARSILIVS. Aulum apostolum dicentem Deus seipsum negare non potest, Magus quidam Elymas inepadmodum criminatur, quasi Deum potentia quadam ita priuauerit, defendit Paulum Dionsius, quòd his uerbis Dei potentiam potius ab impotentia uindicauerit. Posse enim gare seipsum, qui ipsa ueritas & essentia est, nihil aliud foret quàm impotentiae infirmitatique subiectum esse, per quam aliquando à seipso, à ueritate, ab essentia, à potentia sit fortè casurus. Deusigi tur adeò potens, sapiens que asseritur, ut neque possit non posse quicquam, neque cognoscat aliquid se nescire. DIONYSIV Tqui inquit Elymas Magus, si est omnium potens Deus quo nam modo à Theolo go uestro aliquid non posse dicitur? Diuinum hic insimulat Paulum dicentem, Deum ne gare seipsum non posse. Ego uerò uehementer timeo, ne ut amens ridear, qui pue rorum ludentium structuras in arena fabricatas infirmasque eumerrere moliar. Atque hu lus rei ueram Theologi mentem uelut inperscrutabile aliquid intentius coniectare studeam. Nempe.n. seipsum negare est à ueritate decidere, ueritas autem ens ipsum est, casusque à ueritate est ab ipso ente ruina. Si igitur ueritas ens est, ueritatisque negatio est ab ente prolapsio, certè Deus ab ente cadere nequit. Neque est in eo non esse, ut ita dixerim, & non posse non potest, & non cognoscere secundum priuationem non nouit. Quod quidem sapiens animaduertens, athletas imitatur imperitos, qui saepe aduersarios suos imbecillos esse sibi persuadentes, atque contra absentes ipsos fortiter uelut adumbrata pugna dimicantes, & aërem cassis ictibus audaciter ferientes, superauisse aduersarios opinantur, seque uictore lactant, cum neque illorum uires nouerint. Nos autem diuinum Theologi sensus pro uiri bus coniectantes, Deum praepotentem celebramus tanquam omnipotentem, tanquam beatum, solumque potentem, ut dominantem aeuo in potestate sua. Vt qui nulla rerum essentia exciderit, imo uerò excedat anticipetque entia omnia per uirtutem essentia longe su periorem. Qui his sunt omnibus ut esse possint, & ut sint propter excellentis uirtutis co piam exuberanti profusione largitur. Diuina iustitia non dat omnibus, sed uaria uarijs, & sua cuique pro dignitate distribuit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1108-3","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1108-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1108-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1109-2","label":"MARSILIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1109-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1109-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}