{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1109-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1109-2","ref":"1109-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1109-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1109-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1109-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"MARSILIV D diuinam potentiam pertinet, ut uniuersum sit, & magnum arque multiplex. Ad sapientiam. Qut in hac rerum ampla diuersitate, sit ordo graduum & pulchritudo formarum. Ad iustitiam uerò spectat, & hoc quod dixi commune cum sapientia, & id pręterea, ut uarijs rerum gradibus atque forinis, uarias pro modo suo uires, motiones actionesque distribuat. His quoque pro dignitate uarias dores, uarios exitus, atque terminos, atque ut in suis quaeque gradibus officijsque syncera permaneant, nec alijs alia confundantur, singula suum exequantur munus, statumque teneant, nec usurpent sibi quod est proprium aliorum. Haec in repub. à Platone narrantur. Tu uerò nota, iustitiam ad Deum attinere, sicut diximus, uirtutes autem quae circa affectus uersantur, fortitudinem, patientiam, continentiam, temperantiam & similia, minimè, nisi fortè ratione quadam à nostris longè diuersa. Denique iustitiam non solùm apud homines, sed etiam apud superos atque inferos suum officium exercere. Est igitur iustitia prae caeteris diuinissima & amplissima. DIONYSI VS. Eus pręterea iustitia nominatur, ut sua cuique pro dignitate distribuens, modumque & pulchritudinem, & ordinem, & ornatum, omnes pręterea distributiones diPspositionesque definiens, unicuique secundum ipsum terminum re uera iustissimum, singulis quoque ut suum quaeque opus agant, auctor existens. Omnia enim diuina iustitia ordine certo disponit, atque determinat. Custodit praeterea singula seorsum à singulis non confusa. Singulis denique quod cuique conuenit, pro dignitate largitur. Diuina iustitia non commutat rerum naturas, sed sua cuique custodit & tribuit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1109","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1109"},"next":{"citation":"Opera omnia 1110","label":"MARSILIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1110"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}