{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1112-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1112-3","ref":"1112-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1112-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1112-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1112-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":144,"text":"ONYSIVS. Aeterûm de his quidem & de iustitia dictum. Quae omnium ęqualitatem metitur & terminat omnemque inaequalitatem priuatione quadam oppossiam aequalitati sin gulis competenti, foras expellit. Siquis enim inaequalitatem illam consideret, quae signi ficat differentias in uniuerso totius cuius libet ad totum quodlibet hanc quoque ipsa iustitia seruat quatenus non permittit res totas totis commixtas turbari, sed custodit om nia secundum unamquamque speciem, in qua esse proprium singula natural iter susceperunt. Qua ratione Ocus dicitur magnus. MARSILIVS. Latonici de generibus entis ideisque disputantes opposita quaedam saepius introducunt. Idem & alterum circa substantiam. Magnum paruum circa quantitatem. Simile, dissimile, circa qualita tem. Statum, motum, penes actum. Haec duo excellentiori aliqua ratione Theologi trbuunt. Magnitudo penes Deum excellentiam naturae significat, & uirtutis excessum ab ipsa natura minimè differentis. Simillima quadam ratione magna dicuntur, quae magnitudinis diuinae munere caetera quadam uirtute & efficacia superant. In quibus uirtus efficax est aliud quàm substantia.","prev":{"citation":"Opera omnia 1112-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1112-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1112-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1113","label":"ONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1113"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}