{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1113-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1113-2","ref":"1113-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"DIONYSIVS. Voniam uerò magnum & paruum causae omnium attribuitur, idem quoque & alterum, simile rursus atque dissimile, status quinetiam atque motus, age & haec di uinarum appellationum signa, quotcumque nobis perspicua fuerint, contemplemur. Deus igitur magnus in sacris eloquijs celebratur, atque in magnitudine, et in cura tenui diuinam paruitatem significante. Dicitur quod idem, quando sacae scriturae dicunt. Tu autem idem ipse es. Prędicatur item ut aliter, quando à scripturis sacuis mul tis figuris formisque fingitur. Praeterea celebratur ut similis, tanquam similium & simili tudinis autor. Rursus aut dissimilis omnibus, quippe cum nullus illi sit simi is. Deni que ut stans & immobilis atque sequens in aeternum. Vicissimque mobilis, ut qui per omnia sese conferat. Et quotcunque aliae diuinae appellationes tantundem ualentes a sacris ele quijs celebrantur. Deus itaque magnus appellatur, iuxta propriam ipsius magnitudinem, quae ma gnis omnibus participationem sui nibuit, & extrinsecus super omnem magnitudinem se deffundit atque protendit. Locum omnem complectitur, omnem numerum superat, omnem transcendit infinitatem. Magnus quoque dicitur per uirtutem suam exuberantem atque magnificam, perque ipsius dona, uelut è fonte manantia, quatenus haec ab omnibus sumpta per infinitam munerum profusionem prorsus absque diminutione perdurant, eandemque seruant plenitudinis exuberantiam, neque largitionibus minuuntur; sed magis etiam atque magis exundant. Magnitudo hęc & infinita est, atque quantitate caret & numen ro, atque hoc est excessus ipse iuxta absolutam superneque se protendentem incomprehensibilis amplitudinis ipsius naturam. Quomodo paruitas nominetur in Deno MARSILIVS. ruitas in diuinis significat simplicitatem naturae unionemque uirtutis. Eiusmodi simplicitas uiPnioque summa est in Deo. Summa igitur ibi est huiusmodi paruitas. Quae quidem est & idem atque magnitudo summa. Summa enim uirtutisque excellentia est, ubi suprema simplicitas atque unitas. Cum enim quo quid simplicius, eo prius, atque uicissim, meritò idem simplicissimum est, omniumque principium. Vbique igitur simplicia uicem tenent principiorum, ut elementa si ad conposita comparentur, & ignis ac elementa, quia nullam paritur mixtionem Vnitagad numeros, puncta ad lineas, superficies ad corpora, minimę partes naturales ad corpus physicum. Momenta ad tempus atque motum. Dicitur etiam in Deo paruitas, mira per omnia penetrandi uirtus cuius penetratione resistit nihil, quae & penitissima rerum tenet, tanquam centrum, & ubique punctum, & interim profum da undique supergreditur, tanquam superficies ob tenuitatem corpora supereminens","prev":{"citation":"Opera omnia 1113","label":"ONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1113"},"next":{"citation":"Opera omnia 1113-3","label":"ONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1113-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}